PL 103, col. 276

Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

generationes in ipsa genealogia posuit; quo numero
et decalogus legis et evangelica doctrina exprimitur.
Tempori quoque satisfecit, dum Abraham
patriarcham in exordio Dominicae genealogiae posuit.
Nam prima mundi aetas, quasi quaedam infantia,
ab Adam usque Noe protenditur. Secunda
aetas, quae est veluti ipsius mundi pueritia, a Noe
usque ad Abraham computatur. Tertia aetas, quae
est quasi florida mundi adolescentia, ab Abraham
usque ad David regem extenditur, quae quidem aetas
habilis ad generandum habetur. Ideoque ab Abraham,
quasi ab exordio adolescentiae mundi, Matthaeus
ipsas generationes in genealogia Christi congruenter
enumerat, quia ipsa aetas ad generandam
sobolem apta esse videtur.

Sequitur: « et sic quod esset ostendens, et reliqua
usque: « non negaret. » Ob hoc praecipue genealogiam
Christi Matthaeus contexuit, ut non ore
tacito negaret testimonium Christi. Nam testimonium
perhibet de Christo, dum in ipsa genealogia
ipsum filium David et Abrahae esse testatur, et
praeterea conceptionem ejus de Spiritu sancto, et
nativitatem ex Virgine, et caetera ejusdem miracula
in suo Evangelio narrat. Qui Christus non solum
in apostolis Novi Testamenti, suo adventu multa
divina operatur, sed a principio, id est a credendi
fide, hoc est ab Abrahae tempore, etiam in his
patriarchis et prophetis et justis, quorum genus in
Christi genealogia Matthaeus posuit, in signis et
miraculis potentialiter operatus est. Sanctus itaque

evangelista testimonium perhibere de Christo non
denegat; sed quod esset ostendens, id est, quod
a Domino ex publicanis actibus vocatus sit atque
in apostolatum electus, ostendit se apostolicum ministerium
accepisse, cum testimonium perhibet de
Salvatore. Et Dei opus vel Evangelium Christi in
se demonstrat, dum ipsum Evangelium non solum
Hebraicis litteris scripserit, sed etiam ut verus
apostolus aliis praedicavit. Sequitur: « quarum omnium
rerum, » et reliqua usque: « Deus Christus
est. » Illud quod ait: « necessarium est, » per syllemsin
ad omnia conjungendum est ut sit sensus,
quarum omnium rerum tempus necessarium est.
Ordo quoque et numerus necessarius est. Dispositio
vel ratio necessaria est. Quod autem fidei necessarium

est, Deus Christus est Omnes itaque res dicit,
cuncta quae superius in hoc argumento dixerat,
hoc est, quod Matthaeus ex Judaea primus in Judaea
evangelium scripserit, quod a publicanis actibus
ad Deum vocatus sit, quod duo principia, id est Abraham
et David in generatione Christi praesumpserit,
et reliqua consimilia. Quarum omnium rerum tempus
necessarium est, id est ad dignoscendum quo tempore
haec gesta sunt. Ut, verbi gratia, a tempore Abraham
series genealogiae Salvatoris exordium sumit,
caeteraque consimilia.
Ordo quoque et numerus in supra dictis evidenter
cognoscuntur. Ordo, quod Matthaeus in ordine
primus ante alios evangelistas ponitur. Item quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.