PL 103, col. 308
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
est, improbe atque atrociter exposcunt.
Unde Nerva imperator dicebat: Amici cum se mereri
omnia praesumunt, si quidquam non extorserint,
atrociores fiunt. In omnibus itaque largitionibus temporalibus
servanda est mensura rectaque in donatione
intentio, ut pro salute rei publicae et sanctae
utilitate Ecclesiae proque coelestis indeptione gloriae
bonis melioribus optimis cuncta per sereni principis
munificentiam distribuantur.
Conditor supernus orbis imperator omnium
Ipse cuncta quae creavit pulchra fecit artifex.
Inter haec creata, septem pulchriora praeeminent,
Picta coeli sphaera lucis emicante gratia,
Alma solis inter astra candidansque gloria,
Ac referta post bicorne luna stemma lumine,
Fructuosus et virescens hortus flore germinum,
Thetyos serenitas quae visa mulcet omnium,
Sanctus et chorus piorum te Deum colentium,
Gloriosus atque rector optimus per omnia,
Liberalis et serenus sanctitate praeditus,
Aequitate, puritate cordis ille praeminet,
Quem tremit superbaque reprobum celsitas,
Qui bonos honorat sponte largitate regia.
Pacifer et beatus ille fit sicuti vinea,
Trinitatis est imago digna sorte coelitum.
CAP. X.
Sed inter haec aliud quod est sciendum, quoniam
ut sapientes perhibent, sunt octo columnae quae fortiter
regnum justi regis sustentant. Prima columna
veritas est in omnibus rebus regalibus. Secunda columna
patientia in omni negotio. Tertia, largitas in
muneribus. Quarta, persuasibilitas seu affabilitas in
verbis. Quinta, malorum correctio atque contritio.
Sexta, bonorum amicitia atque exaltatio. Septima
columna levitas tributi in populos. Octava, aequitas
judicii inter divites et pauperes. Hae sunt itaque octo
columnae quae regnum justi principis et in hoc saeculo
stabilitant atque ad aeternae stabilitatem gloriae
perducunt.
Fabrica nulla tenet stabilem per tempora formam,
Si non fulturis nixa sit illa suis.
Nec stabilire queunt splendentia lumine templa,
Aula nec et regum his sine firma potest.
Justi rectoris propriis sic stare columnis
Publica res poscit propitiante Deo.
Prima columna micat veri speciosa decore.
At patiens regimen rite secunda tenet.
Tertia largiflua meritis dat munera dextra.
Quartaque blandiloquax dulcia verba sonat.
Quinta malos reprimit, miro zeloque coruscat.
Gaudet sexta potens magnificare bonos.
Septima clementer populi levigatque tributum.
Ast octava regit justitiae trutinam.
Nititur his solidis res publica fulta columnis,
Sicuti mons Sion his stabilisque manet.
CAP. XI.
Cum itaque his octo columnis regiae potestatis
eminentia fulciatur, decet amabilem Deo rectorem
causam sui personalem utilitatibus postponere ecclesiasticis,