PL 103, col. 311
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
Verbo, corde pio, regimine, moribus.
Christi quique volens Ecclcsiae favet,
Servator canonum, ductor et optimus
Claret justitiae stemmate fulgidus
Rex est jure sacer qui sacra dogmata
Ac decreta Patrum servat in omnibus.
Illum clarificat pontificum chorus,
Ceu gemmae radiant in diademate,
Ut campum decorant violae ac lilia,
Illustrantque polum fulgida sidera.
CAP. XII.
Oportet autem modestum dominatorem pondere
humilitatis et obedientiae virtute fieri praeditum, ut
virtutes humilitatem videlicet atque obedientiam,
quam ipse in subjectis diligit, in se ipso recognoscat.
Itaque si contigerit ut a prudentibus reprehendatur,
se quidem reprehensibilem esse acriter doleat,
ac protinus ad poenitentiae medicamenta currere
festinet; et qui libenter peccaverat, virgam correctionis
libenter atque gratanter accipiat; et priusquam
Creator manum suam ad feriendum excutiat,
de correctione commissi sceleris summopere studeat,
ne tam postmodum acrius destrictus judex feriat,
quantum diutius et clementer exspectat. Praeoccupet
faciem Domini in confessione, si quis regni gubernator
in abscondito peccavit vel publico. Quomodo
de sancto rege et propheta David legitur, qui
cum post stuprum Bersabee et homicidium commissum
in Uriam Hethaeum per Nathan reprehenderetur
prophetam, non erat reprehensori indignatus,
sed sibimet, recognoscens suum peceatum, jam
fuerat iratus; et qui post culpam hilarescebat perpetratam,
se ipsum per amaram deflevit poenitentiam.
Hinc lacrymis veniam promeruit qui coram
Domino gravia scelera commisit, et ex fonte lacrymarum
venit ad manipulum gaudiorum, sicut ipse
alibi dicit: Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent,
et reliqua. [(Psal. CXXV, 5.)]
Sed et illud quod de gloriosi principis Theodosii
admiranda humilitate atque poenitentia traditur, nec
praetereundum esse videtur, qui cum post injustam
multorum millium necem Mediolanum venisset, et
solemniter in sacrum voluisset intrare templum, ei
sanctus Ambrosius hujusmodi cladem, plenam valde
gemitibus, audiens occurrit foris ad januas, et ingredientem
his sermonibus a sacri liminis ingressu
prohibuit: Nescis, imperator, perpetratae a te necis
quanta sit magnitudo? Neque post causam tanti furoris
mens tua molem praesumptionis agnoscit? Sed
forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii.
Quibus igitur oculis aspicies communis Domini
templum? Quibus calcabis pedibus sanctum illius pavimentum?
Quomodo manus extendes de quibus
adhuc sanguis stillat injustus? Quomodo hujusmodi
manibus suscipies sanctum Dei corpus? Qua praesumptione
ore tuo poculum pretiosi sanguinis percipies,
dum furore sermonum tantus injuste sit sanguis
effusus? Recede igitur, recede, nec secundo
peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe