PL 103, col. 318

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

In Domino potius vivo spes tota locetur,
Qui regit altithronus numine regna Deus.
Qui dat et omnipotens ducibus sperare superna,
Virtutem valida vincere posse manu.
CAP. XV.
Unde si quando bellici rumores crebrescant, non
tam in armis corporalibus et fortitudine confidendum,
quam assiduis ad Dominum orationibus est
insistendum, Deique sunt imploranda auxilia, cujus
in manibus consistit salus, pax atque victoria; qui
si pia devotione invocatus fuerit, nunquam se invocantes
deserit, sed eisdem misericorditer adjutor in
importunitatibus assistit. Nam cum suorum electorum
manus et voces ad Patrem misericordiarum elevantur,

hostium ferocitas annihilatur, ac nonnunquam
hostibus subitanea ignominia mortisque fovea,
piis vero inopina victoria disponitur; dum pii
viam desperatae salutis, impii autem decipulam insperatae
mortis intrant. Sed quod dicimus, evidentibus
exemplis nos approbemus.
Moyses legislator cum manus suas in oratione
elevabat ad Dominum, vincebat Israel; cum paululum
remittebat, vincebat Amalec. Sic et rege Ezechia
non corporalibus armis pugnante, sed cum lacrymis
exorante, angelus Domini centum octoginta
quinque millia Assyriorum una nocte interfecit. Josaphat
rex laudes Domino personabat, et Dominus
pro laudante hostes superabat, ita ut converteret
hostium insidias in semetipsos, vel mutuis caderent

vulneribus. Israelitae vero ingentem praedam de spoliis
occisorum tollentes, ita onusti sunt ut omnia
portare non possent, nec per tres dies spolia auferre
prae praedae magnitudine. Quid referram de Machabaeis,
qui divino freti adjutorio saepe victores fuerunt?
Unde et famosissimus ille Judas atque in bellis
Domini invictissimus, ad plebem formidantem ac
dicentem, Quomodo poterimus pauci pugnare adversus
multitudinem tantam et tam fortem, et nos fatigati
sumus jejunio hodie? respondit: Facile est
concludi multos in manus paucorum; et non est differentia
in conspectu Dei coeli liberare in multis vel
in paucis, quia non in multitudine exercitus victoria
belli, sed de coelo fortitudo est. Ipsi veniunt ad nos in
multitudine contumaci et superba, ut disperdant nos
et uxores nostras et filios nostros, et ut spolient nos;
nos vero pugnemus pro animabus nostris et legibus
nostris, et ipse Dominus conteret eos ante faciem vestram.
Vos autem ne timueritis eos
[(I Mach. III, 17-22)]
.
Sicque irrumpens in hostes, contrivit eos, et
victoriam accepit de inimicis suis.
Nec solum in Veteri Testamento haec facta sunt,
sed etiam in Novo his similia contigerunt. Unde historiae
tradunt quod Constantinus imperator cruce
Christi pro vexillo utens, universos hostes suos superavit.
Similiter et Theodosius Augustus magis
orando quam bellando quosdam tyrannos eorumque
exercitus prostravit; cui Dominus tempestates, fulgura
et tonitrua in auxilium contra adversarios

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.