PL 103, col. 365

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

surrexisse divina attestarunt oracula. Considerare
libet quanta humilitate ac reverentia iisdem
metuendus sit locus, qui tot principibus videtur esse
munitus. Siquidem Dominus Christus Princeps est
omnium principum. Rex regum, et Dominus dominantium:
beata vero ejusdem Dei genitrix Maria
cunctarum virginum creditur esse regina; Michael
cunctis praefertur angelorum; Petrus et Paulus capita
sunt apostolorum; Stephanus protomartyr principatum
tenet in choro testium; Martinus vero
gemma refulget praesulum; Benedictus cunctorum
est Pater monachorum. In septem item altaria, in
septem candelabra, et in septem lampades septiformis
gratia Spiritus sancti intelligitur.
27.
Cognoscat quisquis ille est, qui hanc cupit

legere vel audire Vitam, cunctorum hoc caput esse
coenobiorum, non solum quae Gothiae in partibus
constructa esse videntur, verum etiam et illorum
quae aliis in regionibus ea tempestate, et deinceps
per hujus exempla aedificata, atque de thesauris
illius ditata, sicut inantea narratura est schedula.
Dedit autem cor suum ad investigandam beati Benedicti
Regulam, eamdemque ut intelligere possit satagere
circumiens monasteria, peritos quosque interrogans
quae ignorabat; et omnium sanctorum, quascunque
invenire potuit regulas congregavit. Normamque
utilem, et monasteriorum salubres consuetudines
didicit, suisque eas tradidit monachis observandas.
Instituit cantores, docuit lectores, habuit
grammaticos, et scientia Scripturarum peritos, de

quibus etiam quidam post fuere episcopi, aggregavit.
Librorum multitudinem congregavit, pretiosa vestimenta
ecclesiastica, calices argenteos praegrandes,
offertoria argentea, et quidquid operi Dei necessarium
esse conspexit, summo cum studio acquisivit.
Notus itaque factus est omnibus, et fama sanctitatis
ejus regias imperialesque penetravit aures. Abiit
deinde ad gloriosissimum imperatorem Carolum ob
utilitatem monasterii, illique coenobium pia consideratione
praeventus, ne incommoda a parentibus
[ Id est, consanguineis] suis paterentur post ejus
discessum superstites, per chartam tradidit possidendum:
a quo mox immunitatem percepit continentem
ita:

« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Carolus

Dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac
patricius Romanorum.
Maximum regni nostri in hoc augere credimus
munimentum, si beneficia opportuna locis ecclesiarum
benevola devotione concedimus, ac Domino
protegente stabiliter perdurare conscribimus. Igitur
notum sit omnibus episcopis, abbatibus, comitibus
et vicecomitibus, vicariis, centenariis, judicibus seu
omnibus fidelibus praesentibus scilicet et futuris, qualiter
vir venerabilis Benedictus abbas ex monasterio
quod ipse novo opere jure proprietario a fundamentis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.