PL 103, col. 38

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

nobis det quod promisit sanctis, dicens: Quia quamvis
peccatores sumus, reformamur tamen per poenitentiam,
ut non jam peccatores, sed abluti promissionem
accipere mereamur. Non ergo hic sensus est
in verbis prophetae David, cum dicit: Tibi soli peccavi,
etc. Quia malorum hominum prava interpretatione
asseritur, ut peccata hominum, et mali actus
Dei justificationi proficiant, et per mala nostra illum
justum ostendant. Sed hoc absit: non enim vult nos
peccare: ideoque justus est si infert iram. Sequitur. Alioqui.
Hoc est, quod si aliter, id est, si iniquitas a
Deo non abest. Quomodo judicabit Deus hunc mundum.
In hoc loco, mundum, homines qui in hoc mundo
sunt, dicit. Iterum mihi syllogistica connexio in
hoc loco arridet, sic: Si, Deus iniquus est, non judicabit

hunc mundum: atqui Deus judicabit hunc
mundum non igitur Deus iniquus est. Si enim veritas
Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid
adhuc et ego tanquam peccator judicor? Item hypothetici
syllogismi formula hac in parte resplendet,
ut sit hoc modo nexillis ratiocinatio: Si veritas Dei
in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid
adhuc ego tanquam peccator judicor: atqui ego tanquam
peccator judicor, non itaque veritas Dei in
meo mendacio abundavit in gloriam ipsius. Sed in
superficie apostolicae assertionis enthymemata, hoc
est, imperfecti syllogismi apparent: in profunditate
vero sensuum plena vis syllogismorum latet: sic
enim vina in vitibus, nucleos contemplamur in nucibus. Et non, sicut blasphemamur.
Utquid me ita

Deus judicat quasi peccantem, et non potius me judicat
quasi ad gloriam ipsius recte agentem? Sicut
quidam aiunt nos dicere. Quod quanto majora mala
faciamus, tanto majora bona recipiemus hoc est,
unde quaestionem sibi fecit Apostolus: a perversis
enim hoc opponebatur, quasi hic esset sensus praedicantium
remissionem peccatorum, ut facerent mala,
et venirent bona: hoc est, peccarent, ut remittendo
illis Deus videretur bonus, secundum quod supradictum
est, quod blasphemiam appellat. Hoc autem
fortassis ideo dicebant quia non intellexerunt quod
Apostolus dicebat: Ubi abundavit peccatum, superabundavit
gratia. Quorum damnatio justa est. Horum
qui aemulatione invidi istud de nobis interpretantur,
damnatio justa est. Quid ergo amplius praecellimus
eos?
Adhaeret ista sententia superiori, qua ait: Quid
ergo amplius est Judaeo? Nos itaque qui sumus Judaei
peccatores, in quo amplius praecellimus gentes?
quamvis nobis sint credita eloquia Dei, quibus praevaricatores
legis esse convincimur: Non enim ipsa
salvant, sed reos convincunt. Ergo reddita ratione
quod lex contempta non prosit, et quod carnalis circumcisionis
praerogativa, multis operibus freta, vana
sit, quasi interrogat quid amplius habeat Judaeus ex
cujus persona respondetur. Multum per omnem modum.
Nam si ipsius Apostoli sensus est, multum per
omnem modum, quomodo postea contravenit dicens: Si autem iniquitas nostra Dei justitiam commendat,
quid dicemus?
Postremo, quomodo Judaeos nihil amplius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.