PL 103, col. 594

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

cellulae aposphragismo suo sigillare, ne fortassis
aliqua in aliquo remaneat opinio.
CAPUT XVI. Qualis debet esse cellula retrusionis.
Cellula igitur retrusionis debet esse exigua, et firmissimis
undique munitionibus circumsepta, quatenus
nec solitario foras evagandi facultas maneat,
nec cuiquam ad eum, quod non decet, introeundi
aditus pateat. Ut autem omnis obstruatur necessitatis
occasio, habeat interius praeparatas habitationes
suis usibus necessarias, hoc est, oratorium ab
episcopo consecratum, si tamen ipse solitarius est
sacerdos. Idipsum quoque oratorium ita sit domui
ecclesiae contiguum, quatenus idem solitarius per
fenestram ejusdem oratorii possit ad missas per manus

sacerdotum oblationes offerre, ac cantantes et
legentes fratres congrue audire, atque simul cum
eis possit psallere; et etiam ad venientes quosque
ibidem valeat responsa dare. Sint etiam ante ipsam
fenestram deintus et deforis vela appensa, ne facile
a foris videri vel videre queat, ne forte per oculorum
portam mortuus extrahatur; unde scriptum
est: Cave ne intret mors in animam tuam per fenestras
tuas [(Jer. IX, 21)]
. Et Apostolus praecipit, spectaculis
et pompis praecaveri. Habeat autem infra
septa retrusionis hortulum exiguum, si fieri potest,
in quo per tempus exire et aliqua olera plantare vel
colligere, atque ab aere tangi possit, quia multum
ei proderit tactus aeris. Sit etiam extra septa retrusionis
et alia cellula, in qua discipuli illius habitent,

quae ita sit cellulae ipsius contigua, ut aptissime
possint discipuli illius congruo tempore per fenestram
ei ministrare ea quae ei fuerint necessaria.
Si autem duo in unum solitarii fuerint, sicut multis
in locis noscitur esse, sit inter eos silentium ingens,
quies magna, charitasque perfecta. Sint autem singuli
in singulis cellulis separati, sed animo, et fide,
ac charitate inseparabiliter conjuncti. Cellulae quoque
illorum nulla intercapedine inter se dividantur,
sed ita sint ad invicem connexae quatenus ad unam
fenestram venientes, alterutrum se valeant ad Dei
servitium excitare, sacris orationibus simul vacare,
divinas Scripturas simul recitare, et ad corporalem
etiam refectionem simul tempore congruo possint
convenire. Sint etiam eorumdem cellulae, ita ut praefatum

est, ecclesiae valde contiguae. Feminis namque
non solum in cellulis solitariorum eorumque
discipulorum prandendum aut requiescendum non
est, quin potius nec in eas intrandi ulla eis tribuatur
facultas, quia hoc a sanctis Patribus valde legitur
inhibitum. Si quando autem eis de confessione
aut de consilio animarum sermocinandi necessitas
incubuerit, in ecclesiam veniant; et ante fenestram
oratorii coram omnibus simul loquantur, et quod
deliberandum est, prudenter utiliterque deliberent
atque disponant. Decet enim solitarios, ut sicut in
caeteris rebus, ita etiam in mulierum confabulationibus
bonum exemplum omnibus praebeant; ut scilicet
hujusmodi confabulatio nullam possit a quoquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.