PL 103, col. 597

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

confunditur, et medelam delicti, quae ei adhibita fuerit,
gaudenter assumat; et si ad omnem humilitatem
absque verecundia inclinatur, ac vilioribus et
abjectioribus artificiis, si ita ratio poposcerit, tradi
se non erubuerit. Cum autem his atque aliis exercitiis
probatus fuerit, si stabilis et prompto animo
perstiterit, tunc eum suscipi decet. Sit autem, sicut
supra dictum est, duos annos inter fratres in congregatione,
et postea, si ejus voluntas firma manserit,
ad solitariam vitam suscipiatur.
Similiter quoque et si monachus aliquis peregrinus
vel clericus de longinquis provinciis supervenerit,
et pro eadem causa se suscipi rogaverit, pro hospite
suscipiatur, et probetur ita ut prius dictum est.
Et si contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit,

et stabilitatem suam firmare voluerit, non
renuatur ejus voluntas. Quod si superfluus aut vitiosus
inventus fuerit tempore hospitalitatis, quia his
temporibus maxime dignosci poterit, non solum non
debet recipi, verum etiam dicatur ei honeste ut
recedat, ne etiam ejus miseria alii vitientur. Si vero
talis non fuerit qui mereatur projici, nullatenus
projiciatur, sed suadeatur ut stet, quatenus ejus
exemplo alii erudiantur. Cavendum est autem ne aliquando
de alio noto monasterio monachus ad habitandum
suscipiatur sine consensu abbatis ejus aut
litteris commendatitiis. De juvenum autem aetate
nulla ambiguitas est an recipi debeant, cum Dominus
de eis dicat: Sinite parvulos venire ad me: talium
est enim regnum coelorum [(Matth. X, 14)]
. Non enim

alicui obest aetas puerilis, si fuerit mente perfectus.
Nec senilis cuiquam proderit aetas, si fuerit
sensu parvulus. Perfectus enim dicitur, non qui
aetate, sed qui sensu perfectus est. Unde in libro
Sapientiae dicitur: Cani sunt autem sensus hominis,
et aetas senectutis vita immaculata [(Sap. IV, 8)]
. Nam
et David cum puer esset, et perfectum sensum haberet,
a Domino in regem electus est, et prophetiae
spiritus ei creditus est. Saul vero cum senilis esset
aetate, pro sua nequitia de culmine regali expulsus
est, et maligno spiritui traditus est. Senissimi etiam
erant sacerdotes illi qui Susannam violare conati
sunt; et Daniel adhuc puerulus erat qui eos ore
suo condemnavit. Et Dominus noster Jesus Christus
ingressus Hierosolymam a parvulis collaudatur et a

senioribus postea crucifigitur. Nam et arhor, multorum
licet annorum sit, nisi fructuosa fuerit, abscindetur;
si tamen novella fuerit, fertilis et fructuosa,
magis colitur, ut uberiorem proferat fructum. Omne
autem tempus a prima aetate opportunum esse dicimus
ad suscipiendum aliquem in eruditione et
timore Dei. Ex eo tamen firma erit professio virginitatis,
ex quo jam quisque adultus fuerit, ex
quo solent saeculares nuptiis apte deputari. Adhiberi
autem eis oportet summam diligentiam, quo
possint ad omne virtutis exercitium probabiliter
institui. Sint autem in ipsa pulsatione, quo supra,
usque ad praefinitum tempus duorum annorum, et
si viriliter ac ferventer perstiterint, recipiantur eodem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.