PL 103, col. 601

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

consulamus. Consideremus igitur quia aut
tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut aliquando
tales fuimus; et si jam divina gratia operante
tales non sumus, oportet ut tanto eos temperantius
corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius
in his flagitiis aliquando fuisse agnoscimus. Si nos
quoque tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc
illi sunt quos emendare per poenitentiam cupimus,
videamus ne forte cor nostrum de ipsa innocentia
superbiat, et in pejus quam hi quorum mala corrigimus
ruat. Nam et alia eorum bona opera nobis ante
oculos revocemus, quae si omnino nulla sunt, ad occulta
Dei judicia recurramus; quia sicut nos nullis
meritis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus,
ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere,

ut excitati, posterius etiam ipsa possint bona,
quae nos ante accepimus, praevenire. His ergo primum
cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum
delinquentium iniquitates increpare.
Sciendum vero est quia aliter convenit praedicare
episcopis et presbyteris, atque aliter solitariis. Illis
utique tanquam sibi commissis plebibus oportet arguendo,
increpando, et obsecrando praedicare; istis
vero non tanquam commissis, sed pro sola charitate
convenit advenientes quosque spiritualium verborum
dapibus reficere, et ad Dei servitium ut convertantur
humiliter et secrete suggerere: non tamen
eos oportet quasi pro gratia hominum acquirenda
exhortationis rigorem reticere. Praeterea quoque
debemus et nos quotidie etiam tacendo praedicare;

tunc etenim tacendo praedicabimus cum aliis hominibus
formam bene vivendi praebebimus, et lucis
exempla monstrabimus.
CAPUT XXI. Ut solitarii lucis exempla omnibus dent; et ut laudabiliter vivant, sed laudari non appetant.
Vita ergo et conversatio solitariorum normam et
exemplum ab Apostolo sumere debet, qui dixit: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem
[(I
Cor. IX, 22)]
. In tantum enim idem Apostolus se imitabilem
cunctis praebeat, ut cum fiducia clamaret,
dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [(I
Cor. XI, 1)]
. O quam felix, o quam secura conversatio
Pauli, qui praetermittens prophetas et apostolos,
caeterosque sanctos, jubet se imitari Christianos.

Quapropter et solitarii, licet inferiores quam Paulus,
tamen debent se imitabiles praebere omnibus. Nam
sicut pretiosum atque praecipuum est in medio multorum
bene agere, et plurimos ad profectum et exemplum
boni operis incitare; ita periculosum ac perniciosum
est negligentius agendo multorum fidem
frangere multorumque animas depravare. Hoc autem
ideo dico quia, quod pejus est, facilius inveniuntur
qui ea quae sunt deteriora quam qui meliora sectentur.
Quamobrem sicut ille valde admirandus atque
laudandus est cujus cursus bonus multorum est
profectus, ita ille merito lugendus est cujus vita
multorum ruina est. Plerique igitur solitarii prave
viventes forma caeteris in malum existunt, qui in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.