PL 103, col. 715

Item praefatio (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · Praefatio (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Caecus erat mundus, paradisi gaudia postquam
Perdiderat gestans tetras in corde tenebras,
Nec oculis lucem poterat intendere clausis
Luce quidem vacuus, male sanus, daemone plenus.
Has tamen ut tenebras superus discinderet omnes,
Fulgidus in carne patuit sol verus Eoi.
Ecclesiae splendere jubar jubet, alta polorum
Ut petat, edocuit, typice quae luna vocatur.
Surgit et exinde nimium sat turba beata,
Coetus apostolicus reboans per compita mundi

coepi sanctorum Vitas regulasque legere Patrum.
Quas dum sagaci intentione percurrerem, et eadem
pene, quae a sancto Benedicto prolata sunt, verba
in quibusdam locis, in quibusdam vero sensum
eumdem cognoscerem, occurrit animo ea quae a
tepidis segnibusque monachis dici assolet. Quid caeterae
huic conferunt regulae? Quid ad me, quas non
promisi, pertinet legere? et haec quidem dicunt
ignorantes beatum Benedictum suam a caeteris assumpsisse
Regulam, et veluti ex manipulis unum
strenue contraxisse manipulum. Quapropter, seu
propter eos qui eas habentes ignorant quibus in locis
sit eorum concordia, placuit omnes ex omnibus
in unum coarctari sententias quae cum Patris Benedicti
concordare noscuntur Regula, quatenus unus

ex multis collectus existeret codex. Ita duntaxat ut
beati Benedicti praecederent, quibus sequentes caeterae
necti possent. Quamobrem Concordiae Regularum
hic liber sortitus est nomen. Noverint tamen
omnes qui hunc lecturi sunt librum, quoniam non
vanae laudis instinctu, nec arrogantiae fastu, quasi
meum post in toto orbe diffusam doctrinam in arenti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.