PL 104, col. 1088

Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne

gregi, eorumque posteris praefatam curtem
Anutium, cum universis adjacentiis suis, mansis,
videlicet, districtis, ac pontibus, terris, ac vineis, et
campis, piscationibus, cultis et incultis, montibus,
vallibus, et planitiebus, rupis, et rupinis, aquis,
aquarum decursibus, paludibus, judiciariis, servis et
ancillis utriusque sexus, legalibus quoque, placitis,
aquarumque districtis a termino de Cadro, usque
ad Trasiae pontem, omnia in integrum, sicuti ad
eam juste et legaliter pertinere dignoscitur, jubemus,
ut praedicta congregatio sanctae Cumanae ecclesiae
sacerdotum et clericorum, qui pro tempore Deo
sanctoque Abundio confessori et martyri Pelagiae
deservierint, potestatem habeat eam tenere, possidere,
et quidquid ex eadem curte suisque legalibus

pertinentiis facere voluerit, faciat ex nostra plenissima
imperiali auctoritate. Praecipientes ergo sancimus
ut nullus dux, comes, aut quilibet reipublicae
procurator, neque aliqua persona magna, vel parva
utriusque sexus, cujusque ordinis, aut dignitatis ex
praetaxata curte Anutium, vel pertinentiis suis aliquam
diminorationem, aut invasionem facere praesumat,
nec eisdem hominibus ejusdem curtis, seu
infra praetaxatis finibus tam ingenuis, quam servis
degentibus ullo in tempore in qualibet functione
publica, aut redhibitionis exactione, vel excubia publica
audeat molestare, nec aliquid de eo, quae super
memoravimus abstrahere, vel diminutionem facere,
quoque tempore praesumat; sed liceat praedictae
sacerdotum et canonicorum congregationi, suisque

successoribus, qui pro tempore fuerint, praefatam
curtem in integrum ad laudem et decus sanctae
Romanae Ecclesiae quiete et pacifice possidere, prout
hactenus possessa est ex publica parte. Si vero,
quod minime credimus, contra hujus nostri praecepti
statuta quisquam temerarius exstiterit, sciat se
compositurum auri purissimi libras centum, medietatem
palatio nostro, et medietatem parti praedictae
congregationis. Ut autem verius credatur, et diligentius
ab omnibus observetur, manu propria approbatum
impressione annuli nostri jussimus insigniri.
Durandus diaconus ad vicem recognovi.
Datum pridie Kal. Augusti, anno Dominicae
incarnationis 818, indictione undecima domini
Ludovici serenissimi imperatoris, anno ejus imperii

quarto. Actum Cumo ad Sanctum Petrum in Dei
nomine feliciter. Amen.
LXXXIII. PRO MAGALONENSI S. PETRI ECCLESIA. [( Anno 819.)] [Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 513, ex Sammarth., tom. III Galliae Christianae, p. 358.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.