PL 104, col. 1090
Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne
nostrae ut transitum ei per viam regiam, quam
stratam sive calciatam dicunt, ejusdem aquae concederemus,
qualiter [quatenus] ad praedictum monasterium
nostris et futuris temporibus absque alicujus
impedimento venire potuisset: et in eodem
loco velle pontem facere, ut transeuntibus nihil
impedimentum esset. Cujus petitioni, quia justa et
praedicto monasterio utilis esse videbatur, assensum
praebuimus, et licentiam aquaeductum per praedictam
stratam esse, tantum ut pons desuper talis fieret,
qui transeuntibus nihil obesset, concessimus. Idcirco
praecipimus atque jubemus ut nullus quilibet nostris
nec futuris temporibus aliquod obstaculum aut
impedimentum, vel calumniam rectoribus praedicti
monasterii de praedicto aquaeducto facere aut ingerere
praesumat, sed absque ullius infestatione hoc
quod nos concessimus, ratum et stabile omni tempore
permaneat. Et ut haec nostra jussio omni
tempore stabilis et inconvulsa permaneat, de annulo
nostro subter jussimus sigillari.
Ego Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi
et subscripsi.
Data XVII Kalendas Aprilis anno, Christo propitio,
6 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione
12. Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine
feliciter. Amen.
LXXXV. PRO MONASTERIO CONCHENSI IN DIOECESI RUTHENENSI. [( Anno 819.)] [Apud Baluzium, Capitul., pag. 1416, ex archivo monasterii Conchensis.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator
Augustus.
Multis fidelium nostrorum, et praecipue his qui in
occiduas partes sunt constituti, nosse credimus qualiter
vir religiosus Dado quodam nomine, qui nostris
temporibus religione et sanctitate, divina sibi adminiculante
gratia, emicuit, dum quietem appeteret
et vacando videre vellet quam suavis est Dominus,
quoddam locellum in pago Rutenico super rivulum
Dordunum, cujus vocabulum est Concas, inveniens
huic negotio aptum, quo in loco nonnulli Christiani
propter metum Saracenorum, qui illam terram pene
totam devastarunt et in eremum redegerunt, dudum
confugientes, permodicum construxerunt oratorium,
ipse assumpto labore propriis manibus eumdem
locum juxta vires mundare atque stirpare curavit,
et ut aptus ejus quieti foret operam dedit. Sed
non post multos dies vir religiosus Medraldus nomine
eumdem locum simul cum memorato Dadone ad
habitandum elegit. Et quia famam bonae opinionis
vera religio illorum apud convicinos sparserat, nonnulli
postponentes saeculum, quietam nihilominus,
quam ipsi degebant, appetere vitam conati sunt, et
eorum religiosis exemplis imitatores fieri cupientes,
eorum se magisterio subdidere, ac dum paulatim
ipsa congregatio cresceret, ecclesiam ibidem