PL 104, col. 1092
Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne
ferente indefesse valeat observare et pro nobis vel
pro communi imperii nostri stabilitate Dominum
exorare. Haec vero auctoritas ut ab omnibus veracius
credatur, manus nostrae signaculo subter eam
roborare et de annulo nostro sigillare fecimus.
Signum Ludovici serenissimi imperatoris.
Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit
et subscripsit.
Data VI Idus Aprilis, anno sexto, Christo propitio,
imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione
12.
Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine
feliciter. Amen.
LXXXVI. PRO MONASTERIO S. BAVONIS GANDENSIS. [( Anno 819.)] [Apud Miraeum, Donationes Belgicae, pag. 55.]
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia,
imperator Augustus.
Si erga loca divinis cultibus mancipata propter
amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantes,
beneficia opportuna largimur, praemium nobis
apud Dominum aeternae remunerationis rependi non
diffidimus.
Idcirco noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae,
nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum
solertia, quod vir venerabilis Einhardus, abbas
ex monasterio quod dicitur Ganda, quod situm
est in pago Brachbatense, constructum in honore
sancti Petri principis apostolorum, ubi etiam sanctus
Bavo confessor Christi corpore quiescit, detulit
obtutibus nostris auctoritatem immunitatis Domini
et genitoris nostri Caroli, bonae memoriae, praestantissimi
imperatoris, in qua continebatur insertum
qualiter ipse ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum
in eodem monasterio degentium, semper sub
plenissima defensione et immunitatis tuitione habuisset.
Pro firmitatis namque studio, postulavit nobis
praedictus Einhardus abbas, ut paternae auctoritati,
firmitatis gratia, nostram quoque superadderemus