PL 104, col. 1094
Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne
confidimus; idcirco notum esse volumus cunctis
fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque, tam
praesentibus quam futuris, quia divino tacti amore
monasterio Buchovia nominato, quod constructum
est in honore sanctorum Cornelii et Cypriani, ac
situm est juxta lacum qui vocatur Phedersee,
quamdam villam proprietatis nostrae, sitam in centena,
extagia nuncupata, quae appellatur Sulgon,
cum terminis et omnibus ad se pertinentibus, videlicet
curtilibus, aedificiis, familiis ac mancipiis, terra
salica, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis,
silvis, decimis, aquis aquarumve decursibus,
molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus
et regressibus, omnibusque rebus magnis, et
parvis ad easdem res juste legitimeque pertinentibus,
aeternaliter in proprium donamus; constituimus
quoque et confirmamus per nostrae auctoritatis munitionem
ut nullus publicus judex neque dux, neque
comes, aut quilibet ex judiciaria potestate, ecclesias,
curtes, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones
memorato monasterio praesenti tempore subjacentes,
vel quae deinceps in jus et dominium ejusdem monasterii
divinae pietatis augmento pervenerint, ad
causas audiendas, vel freda exigenda, vel paratas
faciendas, fidejussores tollendos, aut homines etiam
tam ingenuos quam et servos super terram ipsius
monasterii commanentes distinguendos [distringendos],
nec ullas redhibitiones, vel bannos, aut illicitas
occasiones requirendas, seu ullum placitum publicum
habendum, nullis temporibus ingredi (audeat)
vel ea quae supra memorata sunt, praesumat exigere;
et ut censuales homines suae familiae, in quibuscunque
locis sint constitutae, pacem habeant, et coram
nullo judice regantur aut bonum [bannum] persolvant,
aut saeculare negotium habeant, nisi coram
abbatissa, vel ipsius monasterii advocato, sed liceat
supradicti monasterii abbatissis sub dominicae immunitatis
tuitione quieto ordine per omnia possidere.
Avocatis autem, quod nescimus quales sint quandoque
futuri, constituimus, et nostra imperiali auctoritate
percipimus [praecipimus], ut ipse advocatus in
loco supra memorato nullum jus habeat placitandi,
vel aliquam judiciariam potestatem exercendi, nisi
forte ab abbatissa vocatus advenerit, et tunc voluntati,
sive petitioni ipsius satisfecerit; sumptus vero
vel servitii tantum detur advocato ex parte abbatissae,
ad unumquemque locum advocatus cum semel
in anno placitum habuerit, et duodecim equos
adduxerit, tantum honeste procuretur. Nullum placitum
praeter voluntatem abbatissae usquam advocatus