PL 104, col. 32

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

aut improbetur. Quia si probatur, illis, quibus
profuturum est, ad legendum commendatur; si autem
improbatur, auctor ejus per vos emendatur.
Apostolica namque doctrina omnes hortatur crescere
in cognitione Domini nostri Jesu Christi, omnes
jubet paratos esse ad satisfaciendum eis qui rationem
poscunt de ea quae in nobis est spe. Sacerdotem
quoque esse vult amplectentem eum qui secundum
doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens
sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt
arguere. Quod si semper sectandum fuit; quanto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.