PL 104, col. 617
Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Bedam: quod quidem nec ille amplius quam
in duobus codicibus fecit, in expositione videlicet
evangelistarum Marci et Lucae. Quod ego ideo omisi
facere, quia sententias quorumdam quas adnotaveram,
prius sub nomine aliorum diligentius perquirens,
aliorum eas esse reperi postea. Quod enim
optime nosti, sicut novissimis diebus Verbum Dei ex
Maria carne vestitum processit in mundum; et aliud
quidem erat quod videbantur in eo, aliud quod intelligebatur
(carnis namque aspectus in eo patebat
omnibus, paucis vero et electis dabatur divinitatis
agnitio) ita et cum per prophetas vel legislatorem
Verbum Dei profertur ad homines, non absque competentibus
profertur indumentis. Nam sicut ibi
carnis, ita hic litterae velamine tegitur: ut littera
quidem aspicitur tanquam caro, latens vero spiritalis
intrinsecus sensus tanquam divinitas sentitur.
Tale ergo est quod et nunc invenimus librum Levitici
perquirentes, in quo sacrificiorum ritus et hostiarum
diversitas ac sacerdotum ministeria describuntur;
sed haec secundum litteram, quae tanquam
caro Verbi Dei est et indumentum divinitatis ejus,
digni fortassis vel aspiciant, vel audiant indigni:
sed beati sunt illi oculi qui velamen litterae obtectum
intrinsecus divinum spiritum vident, et beati sunt
qui ad haec audienda mundas aures interioris hominis
deferunt.
Aggredimur igitur hoc opus annuente pietate divina
Quadragesimae tempore, sub die septimo Idus
Martii, anno Incarnationis 823 Salvatoris Jesu Christi
Domini nostri.
Explicit praefatio Claudii Taurinensis episcopi, et,
praemissis capitulis libri primi, incipit liber primus
Informationum litterae et spiritus.
Leviticus liber appellatus est, eo quod Levitarum
ministeria et diversitates victimarum exsequitur, etc.
Et in fine operis.
Haec quia jussisti scribere: non pro eruditione nostra,
sed pro vestra dignatione praesumpsi. Vestrum
vero est dijudicare verius, et ad veram charitatem,