PL 104, col. 624

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Quam humiliter eum mihi petiit ad legendum vel
scribendum! Et miratus fuit et ipse cur vestram
epistolam ei non misistis: Mittite, quaeso, crebras
epistolas in his partibus episcopis, abbatibus ac monachis,
maxime si vobis placet, mihi filio vestro.
Qui semper hoc aestuo et desidero. Inter caetera rogo
illas quaestiones de Regum, quas vobis in brevi
scheda misit, ut mihi elucidatas mittatis, non solum
secundum historiam, sed etiam secundum allegoriam,
vel tropologiam. Primum quantum ad historiam
stare potest: Secundum si allegoria recipit:
Tertium vero per omnia moralitate. Nam et de illis
quaestionibus triginta quas, Nothelino petente, Beda
presbyter exposuit de praefato libro Regum, ideo non
petivi exponendas vobis, quia uno in corpore, cum

exposito de templo Salomonis sicut a praefato
presbytero
Beda expositum est, apud nos habentur. Inter
haec omnia ut et ipsas quaestiones quas misi, corrigatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.