PL 104, col. 630

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum,
tunc inibis praelium, usque dum dicit: et percussit
Philistiim de Gabaa usque dum venias Iazer.
Et reliqua. v. 32. etc.
32.
Quare percutitur Oza, qui manu tenuit arcam
Domini, ne laberetur e plaustro in terram.
Et quid significet temeritas ejus, vel recalcitratio
bobum, qui trahebant eam. Et reliqua. 6. 6.
7. etc.
33.
Cumque intrasset arca Domini in civitate David,
Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit
David regem subsilientem, atque saltantem coram
Domino, et despexit eum in corde suo, usque dum
dicit: Ero humilis in oculis meis. Et reliqua. 6.
16. usque ad 22. versiculum [(eo comprehenso.)]

34.
Cur Nathan dixit ad David, ut aedificaret domum
Domini, et postea prohibuit eum. Et reliqua,
usque dum dicit: secundum omnia verba haec. Et
post pauca. Sic locutus est Nathan ad David. Et
reliqua. 7. 3. etc.
35.
Post haec percussit David Philistiim, et humiliavit
eos, et tulit frenum tributi de manu Philistiim,
et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans
terrae, et reliqua. 8. 1. 2. etc.
36.
Joab autem filius Sarviae erat super exercitum:
porro Josaphat filius Ahilud a commentariis.
Et Sadoch filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar
sacerdotes, et Sarajas, scriba. Banajas filius
Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David
sacerdotes erant. 8. 16., 17., 18. Qui erant Celethi

et Phelethi ? Vel filii David quomodo erant sacerdotes,
cum non essent de tribu Levi ? Et reliqua.
37.
Cur de Absalon scribitur, quod erexerat sibi
titulum, dicens non habeo filium. 18. 18. cum in eodem
libro supra scriptum sit, quod habuerit tres filios,
et unam filiam nomine Thamar eleganti forma ?
Et reliqua. 14. 27.
38.
Quare autem inter numerum fortium David
scribatur de uno quolibet eorum, haec, vel alia fecit,
sed usque ad tres non pervenit. Qui fuerint hi tres ?
aut cur hoc scribitur ? 23. 19. etc.
39.
Quare culpatur David per numerationem populi.
II. Reg. 24. 1. Cum Josaphat, caeterique reges
populum numeraverint, et inculpabiles, et sine vindicta
permanserint ? et caetera usque in finem. IV.

Reg. 3. 6. (At quod hic de Josaphat dicitur, de Joram,
cum quo foedus inierat Josaphat, dicendum
est. Haec habet Scriptura: Egressus est igitur rex
Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum
Israel, misitque ad Josaphat etc. Ab Amasia tamen
rege Judae minime malo, recensitos fuisse subditos,
discimus ex II. Paral. 21. 5.
40.
Cur de David scriptum est, quod senuerat,
cum septuaginta non supergressus sit annos, et opertus
vestibus non calefiebat ? Et quod inventa adulescentula
speciosa Abisach Sunamite, dormiebat cum
rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam ?
III. Reg. 1. 3. cum in fortiore aetate legamus, et videamus
cum feminis coire viros. Et reliqua.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.