PL 104, col. 633
Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Libano, et conculcaverunt cardum ? IV. Reg. 14. 9.
64.
Quare de Jeroboam filio Joas scribitur: ipse
restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad
mare solitudinis, juxta sermonem Domini, quem locutus
est per servum suum Jonam filium Amathi
Prophetam. Jon. 1. 1. Ubi Jonas haec locutus fuit ?
14. 25.
65.
Cur de Joathan rege Juda scribitur ? ipse
aedificavit portam domus Domini sublimissimam.
15. 35. Nunquid a Salomone antea aedificata non
fuerat ? an novam construxit ?
66.
Cur de Ezechia scribitur: postquam dissipavit
excelsa, et contrivit statuas ? Et succidit lucos,
confregitque serpentem aeneum, quem fecit Moyses;
vocavitque eum Naastan. (Nohestan Vulgata). 18. 4.
Et reliqua. Quid est hoc ?
67.
Cur per Esaiam ad Ezechiam regem dicitur ? Ecce dies veniunt, et auferent
(Vulgata transferentur) omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt
patres tui in Babylonem: non remanebit quidquam,
ait Dominus, sed de filiis quos generabis, erunt eunuchi
in palatio regis Babylonis.
20. 17. 18. Qui
fuerunt isti eunuchi ?
68.
Quid sibi vult quod post plurima de Josia
HACTENUS THEUTMIRUS: AD HUNC PORRO MODUM RESPONDET CLAUDIUS.
Compellit, et constringit me, frater Christianissime,
Theutmire, tua opportuna multimoda inquisitio,
non necessitate, sed quod est vehementius,
charitate, ad multorum exire publicum, formidandumque
judicium: illorum videlicet dico, qui
secundum faciem, et non justum noverunt judicare
judicium; ob hoc videlicet quod in opusculis nostris,
in expositione Pentateuchi, atque libri Regum, et
tuam petitionem, et meam praefationem in capite
ponere jubes; quod multis nostro tempore praesumptuosum
esse videtur, atque ridiculum. Qui si verum
nomen praefationis nossent, non puto ista dicere
potuissent: quia praefatio primi operis locutio est,
et praelocutio librorum, quae ante causas narrationum
ad instruendas audientium aures coaptatur.
Dicta autem praefatio, quasi praelocutio, id est prima
locutio, et alio nomine prologus, id est sequentis
operis praefatio, est, et initium locutionis, et caput
compositionis, quod et alio nomine dicitur
proemium: proemium enim est initium docendi, et
principia librorum, quae ante causae narrationem
ad instruendas audientium aures coaptantur. Cujus
nomen plerique latini periti ita posuerunt. Sciat
quisque ille est, nostro tempori scientiam, non nostrae
scientiae scribendi tempus deesse: scilicet
tempus per omnes Scripturas disserendi esse, si
Spiritus sancti gratia cuiquam dignatur adesse: nec
perjudicandum quo quisque tempore scribat; sed
hoc solummodo discernendum, utrumnam vera, et
catholica, an falsa, et haeretica sint, quae scribit.
Et quia tu saepe a me requiris multarum rerum absolutionem,
maximeque in Pentateucho, atque libro