PL 104, col. 638

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior
erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata sibi
est quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam
uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam vero
Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum
Abraham de ignobili, quam de nobili
[(Gen.
16. 1., 17. 19., 18. 10., 21. 1. etc.)] . Fuit tamen
postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo
etiam nunc Helcana hic, qui est possessio Dei, prius
de secunda uxore efficitur pater, quam de prima,
quoniam concluserat Deus vulvam Annae, sicut et
prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero
partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et
precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii
ejus, quem obtulit Deo. [(I. Reg. 1. 11. 24. etc.)] Quid

ergo haec in se sacrmenti contineant videamus.
Phennena interpretatur conversio: Anna autem interpretatur gratia.
Unde quisque nostrum, qui
vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores:
sed cum ipsis sibi nuptias celebrat, primum sibi
jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam.
Haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut
et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem.
Secundae vero conjungimur (Phennenae), id est conversioni,
quia per gratiam credulitatis emendatio fit
morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo
nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima
namque nobis filios parit Phennena, quia primos
fructus de conversione proferimus, et prima justitiae
germina de actibus, et operibus procreamus: primum

namque justitiae opus est, converti a peccatis:
quia nisi ante convertamur, et declinemus a malo,
non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia
filios generare.
« Videamus ergo uniuscujusque differentias. Fennena
filios habet, sed qui non assistunt Deo: neque
enim tales filii possunt esse conversionis, ut adsistant,
et adhaereant Deo, nec tamen inanes et penitus
alieni sunt a rebus Dei. Accipiunt namque partes
de sacrificiis divinis, et edunt de hostiis Dei.
Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato,
ut ex conversione generet opera justitiae, postea
vero excitata in nobis Anna per zelum, et aemulationem
boni, precem fundit ad Deum, ut et ipsa
filios generet. Quales ergo Anna quae est gratia, filios

generat? Qui assideant Deo. Gratia enim, et veritas
per Jesum Christum facta est, hic ergo filius
est gratiae, qui Deo vacat, et verbo Dei. Post haec
oravit Anna, et ait: Confirmatum est cor meum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.