PL 104, col. 641

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae
in ea erant; virtus ejus erat. Nunc vero ibi quoniam
littera est, et spiritus non est, amissa virtute infirmata est.
[(V. 6.)] « Dominus mortificat, et vivificat, deducit
ad inferos, et reducit. Mortificavit illam, quae multa erat in filiis,
et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem;
quamvis commodius possit intelligi,
eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim
velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit.
Quibus enim dicit Apostolus [(Coloss. 3. 1.)] : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextera Dei sedens;
salubriter
utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit [(Ibi. v. 2.)] :
quae sursum sunt sapite, non quae

super terram: ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt
terram
[(v. 3.)] Mortui enim estis, inquit. Ecce
quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur:
[(Ibi.)]
Et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo. Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus.
Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et
reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium,
in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro:
cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus
dixit absconditam. Nam qui
[(Rom. 8. 32.)] proprio
filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit
eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et
quia in prophetia vox ejus agnoscitur [(Psal. 15. 10.
Act. 2. 27.)] : non derelinques animam meam in inferno,

eumdem deduxit ad inferos, et reduxit. Hac
ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes
facit et ditat: nam quid hoc sit, ut sciamus,
quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: utique
superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod
enim alibi legitur [(Jacob 4. 6. Prov. 3. 34.)] : Deus
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, haec
totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus.
Jam vero quod adjungitur: suscitat a
terra pauperem: de nullo melius, quam de illo intelligo,
qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum
est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam
cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.