PL 104, col. 644

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum
hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus?
Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud,
quod in Psalmo legitur [(Ps. 75. 12.)] : Deus autem
rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio
terrae. Ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster,
qui est ante saecula
[(Joa. 1. 5. et Hebr. 1. 2.)] , quia per ipsum facta sunt saecula,
operatus est salutem in
medio terrae, cum
[(Joa. 1. 14.)] Verbum caro factum
est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam
prophetatum est in his verbis Annae, quomodo gloriari debeat qui gloriatur,
non in se utique, sed
in Domino: propter retributionem, quae in die judicii
futura est
[(v. 10.)] . Dominus ascendit (inquit) in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae,

quia justus est.
Prorsus ordinem tenuit confessionis
fidelium; ascendit enim in coelum Dominus Jesus
Christus, et inde venturus est ad vivos, et mortuos
judicandos. Nam quis ascendit (sicut dicit Apostolus)
[(Eph. 4. 9. 10.)]
nisi qui et descendit in inferiores
partes terrae? Qui descendit ipse est, et qui
ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia.
Per nubes ergo suas tonuit, quia sancto Spiritu
cum ascendisset, implevit: De quibus ancillae Hierusalem,
hoc est, ingratae vineae comminatus est
apud Isaiam prophetam
[(v. 6.)] ne pluant super eam
imbrem. Sicut autem dictum est: ipse judicabit extrema
terrae, ac si diceretur extrema hominis:
non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines
procul dubio judicabit. Sed melius intelliguntur
extrema terrae
extrema hominis, quoniam non
judicabuntur, quae in melius, vel in deterius medio
tempore commutantur, sed in quibus extremis
inventus fuerit, qui judicabitur. Propter quod dictum
est
[(Matth. 10. 22.)] . Qui autem perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit. Qui ergo perseveranter
facit judicium, et justitiam in medio terrae, non
damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae [(v.
10.)] . Et dat (inquit) virtutem regibus nostris: ut non
eos judicando condemnet, dat eis virtutem, qua carnem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.