PL 105, col. 1340

Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

Cavendus quoque est usus multorum. Solent
enim plures qui se jejunare putant, mox ut signum
audierint ad horam nonam manducare; qui nullatenus
jejunasse credendi sunt, si ante manducaverint
quam vespertinum celebretur officium. Concurrendum
enim est ad Missas, et postea auditis missarum
solemniis, sive vespertino officio, largitis prius
eleemosynis, ad cibum accedendum est. Si vero
aliqua necessitate constrictus quis fuerit, ut ad
missam venire non valeat, aestimata vespertina hora
et completa oratione sua, jejunium solvere debet.
Sciendum quoque est, quod in singulis diebus Dominicis
in Quadragesima praeter hos qui excommunicati
sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi

ab omnibus fidelibus sumenda sunt, et in Coena Domini,
et in vigiliis Paschae, et in die Resurrectionis
Domini penitus ab omnibus fidelibus communicandum
est: et ipsi dies Paschalis hebdomadae omnes
aequali religione colendi sunt. Admonendus est igitur
populus ut ad sacrosanctum sacramentum corporis et
sanguinis Domini nequaquam indifferenter accedat,
nec ab hoc nimium abstineat, sed cum omni diligentia
atque prudentia eligat, tempus quando ab
opere conjugali abstineat, et vitiis purget, et virtutibus
exornet, eleemosynis et orationibus insistat,
et sic ad tantum sacramentum accedat.
EPISTOLA VII. AD EPISCOPUM ANONYMUM.

Sufficere quidem credimus fidei tuae quoniam
quaeris in Christo Jesu ac sacerdotalis nominis arctam
tibi et angustam intellellectus viam in Domino reserari:
quia praecedentibus meritis, ac virtutis
insignibus ad officium a Domino electus es, licet in
multis gratia Christi in eis operibus comprobetur,
et cessante merito conversationis ac vitae, sola Dei
dona fructificent: tamen quia tu prae caeteris dilectus
a Domino comprobaris, quia et legis opera
complesti, et commoraris in gratia usque ad eminentem
scientiae charitatem intellectum Dei tecum
colloquentem festinas, et existentibus cogitationibus
insignibus hoc vis nosse quod factus es: totius tibi
Ecclesiae prout praecipit, sacramenta reserabit, ordinem
locumque custodiens, et quid qualiter observare

debeas docens, si modo ad injuriam non
revoces novelli exhortationis industriam, ac te pudeat
paulumper minorem esse, cum dicis quia
seposito ut vilis privilegium dignitatis habes.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.