PL 105, col. 409

Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Quae aegris debilibus maneat, quae cura fovendis.
Hanc Benedictus ovans sacro spiramine plenus
Legem Constituit, monachorum rite magister,
Servandumque suis secum mandarat alumnis.
Hanc tibi nunc committo equidem, tu percipe nor[mam.
Atque in ea totum, o pastor, sub foedere firmo
Coenobium Fuldense, bona exhinc omnia circum
Quaeque loca ipsius jam decernoque tuenda.
Haec ait, et fratrum precibus rex inclytus almis
Expetitis, in pace simul dimisit abire.
CAP. XIV. Revertitur per Moguntiam Pater Eigil.
Post haec inde means, socium comitante caterva,
Iste Pater laetus gressum direxit ad urbem,
Quondam opulentam opibus, opere constructa ve[tusto
Apparet quae namque super glacialis aquai
Ripam Rheni: in quem fluitans turgentibus undis
(Non [ Forte, Nam] parte ex alia castrum qua cer[nitur ingens,
Haud procul a pontesursum, quem sospite regno
Olim rex Carolus fecit) prolabitur amnis
Mogoin, ex quo, ut fama sonat, Moguntia dicta est.
Haistolfo interea venit gratissimus hospes
Eigil pontifici sacro Moguntiacensis
Ecclesiae, condigno etiam susceptus honore.
Primum ducitur ad templum, precibusque peractis
Praesulis occurrit subito conspectibus, inque
Oscula pacis iens pronus, dignanter adorat.
Postquam consedere simul provectus uterque
Temporis aetate, pariterque in dogmate claro
Legis justitiae praesul, pastorque vetustus,
Adveniens prior urbis apex, sic incipit ore.
Nos, pater, in primis laudemus Cunctipotentem,
Atque olli grates dignas dicamus ovantes,
Qui sibi nos proprio devotos munere vernos
Una cum sociis sospes conduxit in unum.
Praeterea te nosse decet quae pondera quondam
Quamque importuna temet pressere, tuosque
Consocios, indiscreto regnante tyranno, et
Maxime nunc, quia te voluit regnator Olympi
Notis praeficere vigili tutamine mandris:
Ne quandoque, Pater, subjectos more prioris
Exagitans, ex his forte indignatus aberres.
Non te decipiat falsa et fugitiva potestas
Saecli pompiferi, nec te pomposa virago
Possideat. Iram cohibe; fuge nomen avari;
Omnia fac cum consilio: sic Idida quondam
Basileos Solimae repetens, sic legifer ipse
Vester ait; et post factum te poena reorum
Non cruciet, nec verba dehinc tibi dira manebunt.
Consule quosque tuos, pastor, pietate paterna;
Consule quosque tuos fratres: quia saepe minori
Optima quaeque bona, rerum qui condita praesens
Inspicit Omnipotens, pandit, dignaque revelat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.