PL 105, col. 413
Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Ut opus incoeptum divino munere sacrum
Cum sociis sacro possit concludere fine.
At post haec propius Christi tutamine fretus
Idem praesul iens, tolli venerabile corpus
Instruxit: levat ipse prior, hunc voce valenter
Hymnum magnifico laudis nidore refertum
Gignentis, Genitique simul, ac Spiritus almi.
Te ergo Deum laudamus, te Dominumque fate[mur,
Te genitorem perpetuum terra veneratur.
Cuncta tibi angelicus astans mirabilis ordo,
Namque poli cunctaeque potestates venerandae,
Cherubin quoque Seraphin pariterque verenter
Jure tibi soli incessanti voce reclamant:
Sanctus, sanctus, sanctus enim Dominus Deus unus
Sabaoth: coeli magna tellusque replentur
Dona [ Leg., Doxa] perpetuae majestatis: quoque [temet
Coetus apostolicus pollens, atque inclytus ordo,
Teque prophetarum numerus laudabilis, aeque
Te nitidus testum laudat exercitus ardens.
Ecclesia te sacra canit diffusa per orbem,
Majestatis enim Patrem immensae venerandum,
Atque tuum proprio verum de pectore Natum,
Sanctum nam Paracletum aequali numine flatum.
Tu doxae rex ac lucis, lux ardua Christus.
Tu genitoris es aeternus sine tempore natus.
Tu hominem suscepisti mundum ad liberandum,
Virginis atque uterum non horruit alta potestas.
Devicto mortis stimulo tu victor ubique
Fidis, nam miserans reserasti regna polorum.
Tu Patris in dextra regnas virtute perenni,
Desuper adveniens certus namque arbiter orbis.
Te petimus proni, proprios defende colonos,
Mundi quos proprio redemisti sanguine Soter.
Salvum fac populum hostis de fauce reductum.
Atque tuam dignare, Deus, benedicere sortem.
Auxilioque tuo rege sublimato per aevum, et
Omni quippe die temet benedicimus alte.
Laudamusque tuum cuncta per saecula nomen.
Hacce die nos, Christe potens, dignare tueri;
Neu nos commaculent spurcae contagia vitae.
O nostri miserere, Deus, nostri miserere,
Sitque tua circa nosmet miseratio larga,
Corde quidem fixo veluti confidimus in te.
In te, summe Deus, spero, non turber in aevum.
Hunc hymnum subito trepidus suscepit ab ore
Pontificis forte simul ecclesiasticus ordo,
Altithrono cantans alto modulamine laudem.
Nam feretrum loculi, sacra quo martyris almi
Membra inclusa jacent, in prima fonte gerentes
Ambo graves, amboque senes, Haistolfus et Eigil:
Scilicet a tergo pariter monachusque sacerdos
Ercanberctus Baugolfi germanus, et abbas
Theolgarius: Bruunwarque, simul Rabanus et ipse
Presbyter et monachus, multorum jure magister.