PL 105, col. 461
Apologeticum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
Cum enim distincte dicatur non faciendam similitudinem
omnium quae in coelo sunt aut quae in terra
vel quae sub terra, non de solis similitudinibus alienorum
deorum intelligitur dictum, sed et de coelestibus
creaturis, aut quae in honore Creatoris humanus
sensus potuit excogitare. Adorare est laudare, venerari,
rogare, precari, supplicare, invocare, precem
effundere. Colere vero est gubernare, observare, officium
facere, frequentare, venerari, amare, diligere.
Item ad locum.
Dicunt isti, contra quos Dei Ecclesiam defendendam
suscepimus: Non putamus imagini quam adoramus
aliquid inesse divinum. Sed tantummodo pro
honore ejus, cujus effigies est, tali eam veneratione
adoramus. Cui respondemus, quia si sanctorum imagines
hi qui daemonum cultum reliquerunt venerantur,
non idola reliquerunt sed nomina mutaverunt.
Si enim scribas in pariete, vel pingas imagines Petri
et Pauli, Jovis et Saturni, sive Mercurii, nec isti dii
sunt, nec illi apostoli; nec isti, nec illi homines, ac
per hoc nomen mutatur. Error tamen, et tunc et
nunc idem ipse permanet semper. Certe si adorandi
fuissent homines, vivi potius, quam mortui adorandi
esse debuerunt: id est ubi similitudinem Dei habent,
non ubi pecorum, vel quod verius est, lapidum, vel
lignorum vita sensu et ratione carentem. Ex qua re
summopere pensandum est, quia si opera manuum
Dei non sunt adoranda et colenda, quanto magis
opera manuum hominum non sunt adoranda et colenda
prorsus, nec in honore eorum quorum similitudines
esse dicuntur; quia si imago quam adorat,
Deus non est, nequaquam veneranda est pro honore
sanctorum, qui nequaquam divinos sibi arrogant
honores.
Ad locum.
Et ideo sciendum est summopere, quia non solum
qui visibilia figmenta atque imagines colit, sed etiam
quamlibet sive coelestem, sive terrenam, sive spiritalem,
sive corpoream creaturam vice nominis Dei
colit, et salutem animae suae quae de solo Deo est, ab
illis sperat: de illis est, de quibus dicit Apostolus: Et
coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori.
Item ad locum.
Quid te ad falsas imagines humilias et inclinas?
Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum
corpus incurvas? Rectum te Deus fecit, et
cum caetera animalia prona et ad terram sint, tibi
sublimis status et ad coelum atque ad Deum vultus
erectus est; illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in
supernis Deum quaere, ut carere inferis possis. Ad
alta coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in
lapsum mortis cum insensata imagine, quam colis,
sternis? Quid in ruinam diaboli per ipsam, et cum
ipsa cadis? Sublimitatem serva qua natus es, persevera
talis qualis a Domino factus es.
De cruce ad locum.
Sed dicunt isti falsae religionis atque superstitionis
cultores: Nos ob recordationem Salvatoris nostri crucem