PL 105, col. 464
Apologeticum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
debitum mortis reddiderint, alii succedunt loco ipsorum,
qui eamdem obtinent judiciariam potestatem,
sicut scriptum est: Pro patribus tuis nati tibi sunt
filii, constitues eos principes super omnem terram.
Item ad locum.
Redite caeci ad lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum; quod
lumen in tenebris lucet, et tenebrae illud non comprehendunt;
qui istud lumen non aspiciendo in tenebris
estis, et in tenebris ambulatis, et nescitis quo
eatis, quia tenebrae obcaecaverunt oculos vestros.
Item ad locum
Audite et hoc insipientes in populo, et stulti aliquando
sapite, qui intercessionem apostoli Romam
pergendo quaeritis, quid contra vos dicat idem saepe
dictus beatissimus Augustinus, in libro enim de Trinitate
octavo inter caetera sic dicit: « Redi ergo mecum
et consideremus cur diligamus apostolum. Nunquidnam
propter humanam speciem, quam notissimam
habemus, eo quod credimus eum hominem
fuisse? Non utique; alioquin nunc non est quem diligamus,
quandoquidem homo ille jam non est? Anima
enim ejus a corpore separata est, sed id quod in illo
amamus etiam nunc vivere credimus. »
Item ad locum.
Promittenti Deo debet fidelis quisque credere,
quanto magis juranti. Quid est dicere: Si fuerint in
medio ejus, Noe, Daniel, et Job? Id est, si tantae
sanctitatis, tantae justitiae, tantique meriti sit,
quanti illi fuerunt, non liberabunt filium neque filiam.
Haec idcirco dicit ut nemo de merito vel intercessione
sanctorum confidat, quia nisi eamdem fidem,
justitiam, veritatemque teneat quam illi tenuerunt,
per quam illi placuerunt Deo, salvus esse
non poterit.
Item ad locum.
Quinta tua in me objectio est, et displicere tibi
dicis, eo quod dominus apostolicus indignatus sit
mihi. Hoc dixisti de Paschali Ecclesiae Romanae
episcopo, qui praesente jam caruit vita. Apostolicus
autem dicitur quasi apostoli custos, aut apostoli
fungens officium. Certe non ille dicendus est apostolicus
qui in cathedra sedens apostoli, sed qui
apostolicum implet officium. De illis enim qui eum
locum tenent, et non implent officium, Dominus
dixit: Super cathedra Moysi sederunt Scribae et
Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate
et facite: secundum opera vero eorum nolite facere;
dicunt enim et non faciunt.
[( Liber de quo ista excerpsimus tantae magnitudinis est,
quantum liber Psalmorum et quinquaginta Psalmi
plus. )]