PL 105, col. 764

Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne

omni populo Christiano celebrabitur. Aliud vero
tempus baptismatis sabbato sancto Pentecostes celebrandum
est. Si vero necessitas contigerit, omni
tempore subveniendum est, quia necessitas vix habet
legem: et ut vas ad fontem baptismatis, quod
ad reliquos usus, nullatenus assumatur.
VIII.
Octavo, pronuntiandum est ut sciant tempora feriandi
per annum; id est, omnem Dominicam a mane
usque ad vesperam, ne judaismo capiantur. Feriandi
vero per annum isti sunt dies, ut supra orsi
sumus: Natalis Domini, sancti Stephani, sancti
Joannis evangelistae, Innocentium, octava Domini,
Theophania, Purificatio sanctae Mariae, sanctum
Pascha, sicut superiori capitulo comprehensum est:

Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sabbatum
sanctum Pentecostes, sancti Joannis Baptistae,
duodecim apostolorum, maxime tamen sanctorum
Petri et Pauli, qui Europam sua praedicatione illuminaverunt:
Assumptio sanctae Mariae, Dedicatio basilicae
sancti Michaelis archangeli, dedicatio cujuscunque
oratorii, seu cujuslibet sancti, in cujus honore
eadem ecclesia fundata est, quod vicinis tantum
circummorantibus indicendum est, non generaliter
omnibus. Indictum vero jejunium, quando a palatio,
vel a domo fuerit denuntiatum, ab omnibus generaliter
observetur. Reliquae vero festivitates per
annum, sancti Remedii, sancti Mauricii, sancti
Martini, non sunt cogendae ad feriandum, nec tamen
prohibendum, si plebes hoc caste et zelo Dei cupiunt

exercere.
IX.
Nono, jubendum est iisdem sacerdotibus ut non
permittant secum mulieres habitare extraneas juxta
Nicaenum concilium, nisi eas tantum in quibus suspicio
nulla malae famae oboriri potest.
X.
Decimo, ut tabernas non ingrediantur, nec sedendo
domi, nec in itinere occupati. Si vero necesse
habent ibidem aliquid emendi, missos suos dirigant,
et oblata in aliam domum conferant, et cum gratiarum
actione fideliter percipiant.
XI.
Undecimo, ut placita saecularia non observent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.