PL 105, col. 767

Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne · Diploma concessum Hettoni Basileensi (Ludovicus Pius), J. P. Migne

commater, filiolus, aut filiola spiritualis de fonte,
aut de confirmatione, aut Deo dicata, aut alterius
uxor vivente marito, aut alterius maritus vivente
uxore. His talibus nulla ratione in matrimonium
licitum est conjungi. In primo vero genu, vel secundo,
si inventi fuerint scelus perpetrasse fornicationis,
matrimonii jura ulterius se sciant funditus
perdidisse. In tertio vero genu si inventi fuerint tali
crimine pollutos esse, digna poenitentia eos subsequatur
et tamen matrimonii jura eis non vicissim,
sed ad alios non negentur. Ubi vero mancipia non
unius, sed diversae potestatis juncta fuerint, nisi consentientibus
utrisque dominis, hujusmodi copulatio
rata non erit. Quidquid vero negligendo sentitur, et
virtute, qua potuerit, non emendetur; nam hujus

copulae auctor erit, qui huic negligendo consentit.
Plura sunt, quae ad incesti crimen scribi poterant,
sicut in matre et filia, et noverca, et pene innumera,
quae menti ad scribendum non occurrunt. Hujusmodi
tamen et his similibus personis copula maritalis in
sempiternum subtrahitur.
XXII.
Vigesimo secundo, admonendi sunt ut sciant populis
denuntiare quae sint opera misericordiae cum
fructibus suis, quae evangelica et apostolica pagina
complectitur, quibus pervenitur ad vitam: quaeve
opera iniquitatis cum fructibus suis multiplicibus,
quibus calle sinistro ad aeternum tenditur interitum.
Et ut perjurii crimen omnimodo devitent: quia non

solum in Evangelio vel reliquiis sanctorum crimen

Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia,
imperator Augustus.
Si erga loca divinis cultibus mancipata propter
amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi
famulantes beneficia opportuna largimur, praemium
nobis apud Dominum aeternae remunerationis
rependi non diffidimus. Proinde noverit industria,
seu utilitas omnium fidelium nostrorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.