PL 105, col. 776
De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne
inquit, praeventione caecati, pro mercede futurorum
nihil agunt. Sed cum mundanas leges pro
coercenda mali audacia administrant, damna legalia,
quae debitoribus infligunt, absque misericordia
et quasi sibi debita, suae avaritiae reponunt, hic
iterum invenienda. Justitiam vero spe futurorum
nunquam agunt: sed cum eam gratis offerre omnibus
pro aeternitatis mercede debeant, semper eam
venalem, sicut et animam suam, portant. Quosdam
enim jam judicatos nominatim dixerat, sicut Evangelium
de incredulis proloquitur: Qui autem non
credit, inquiens, jam judicatus est [(Joan. III, 18)]
.
Innumerabiles etiam se vidisse retulit, tam de plebeio,
quam de ordine monachico diversorum coenobiorum
et regionum, aliquos in gloria, quosdam eorum
in poena depressos.
10.
His ergo et caeteris innumerabilibus conspectis,
quae causa compendii stylo currente exclusimus,
duxit eum ad loca pulcherrima naturali constructione
fundata, cum arcubus quasi aureis et
argenteis, opere anaglyfo [ In Puteano additur in
margine: id est, caelato] discreta: quae tanta magnitudine
et altitudine et tam pulchritudine incredibili
claruerant, ut nec a mente concipi, nec
ore humano proferri tanti immensitas operis posset.
Tunc processit Rex regum et Dominus dominantium
cum multitudine sanctorum, tanta gloria et
majestate fulgidus, ut homo corporeis oculis jubar
tanti luminis et dignitatem gloriae sanctorum, quae
ibidem apparuit, sufferre nequiverit. Tunc ipse angelus,
qui ejus ductor et ostensor fuerat, dixit ad
eum: Crastina migrare debebas; sed interim certamus
pro misericordia. Tunc praeeunte angelo perrexit
ubi consessus sanctorum sacerdotum in gloria
et dignitate inaestimabili fulgebat. Tunc dixit ei:
Isti sunt apud Deum meritis bonorum operum coronati,
quibus vos officia ecclesiastica impenditis. Rogemus
illos, ut tibi misericordiam apud Deum impetrent.
His dictis, supplices facti, orabant eos intercessores
fieri. Sancti vero sacerdotes sine mora
surgentes perrexerunt ad thronum; et prostrati ante
thronum, misericordiam postulabant praedicto fratri.
Ille vero angelus cum eodem fratre, illis intercedentibus,
de longe in parte stetit. Quibus ante
thronum suppliciter pro misericordia postulantibus,
vox de throno audita est in responsum eis data:
Exempla aedificationis aliis facere debuit, sed non
fecit: Nihilque amplius in responsis auditum est. In
illo ergo tam praeclaro ordine sacerdotum sanctos
Dionysium, Martinum, Annianum, Hilariumque se
cognovisse asseruit.
11.
Tunc iterum cohortante angelo simul perrexerunt,
ubi beatorum martyrum multitudo innumerabilis
inaestimabili gloria fulgebat. Isti sunt, ait,
quos gloriosus certaminis triumphus ad tantam gloriam
provexit, quos vos in Ecclesia honore excolitis
ad honorem et laudem Dei, quos inter intercessores