PL 105, col. 778

De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne

medium non audeo, quia propter vilitatem meae personae
ad hoc me aptum non sentio. Cui angelus magna
cum indignatione respondit: Quod Deus vult et
per me tibi jubet, tu non audes proferre? Post haec
coepit eum admonere modo diverso de emendatione
sua. Ego, inquit angelus, ad custodiam tui deputatus
sum, qui quondam Samsoni illi quem liber Judicum
describit, ab ejus ortu a Deo sum ordinatus, et
in omni conatu operum mirandorum Deo favente
cooperator illi exstiti, usque dum carnis illecebris
emollitus, in Dalila Dei offensam incurrens, et consecrationem
suam scorto vendens, a Deo est derelictus.
Tunc autem recessi ab eo. Tu ergo in pueritia
tua mihi placuisti: nunc vero in moerore et poenitudine
cordis ad Deum conversus, iterum places.

14.
In coenobiis etenim monachorum admonendum
est, ut vitiorum radicibus arefactis, virtutum
possint germina pullulare: quia majoris numeri frequentia
reperitur eorum, qui mundanis necessitatibus,
quam qui Spiritu Dei ad haec spiritalia castra se
conferant. Animalis enim homo non percipit ea quae
sunt Spiritus Dei. Et ideo certandum est totis viribus,
ne multitudine carnalium tepescat vita spiritalium,
ne abundante iniquitate refrigescat charitas
multorum. Caveatur avaritia: qua dominante non
descenditur ad paupertatem spiritus, qua coelorum
aditus obseratur. Ciborum et potus ingluvies vertatur
in vix sufficientem victus necessitatem. Aqua,
inquit, valde ad potandum utilis est, quia naturalis
potus est. Nitor vestium mutetur in necessarium arcendae
nuditatis et frigoris temperamentum. Superbiae

tumor mutandus est in humilitatem non fictam.
In quibusdam enim videtur cervicum inflexio, sed
non deponitur in eis cordis erectio. In hoc namque
maxime ipsa vita apostolici ordinis confunditur,
quod virtutes vitiis suffocantur [ Codex Beslii, fuscantur].
Et dum culpa quae sub specie pietatis intravit,
in usu retinetur, jam quasi pro lege recte vivendi
defenditur. Ideoque in occiduis regionibus, Germaniae
videlicet et Galliae, istius ordinis homines ut ad
veram Christi humilitatem et voluntariam paupertatem
informentur, admonendi sunt, ne a janua vitae,
Deo haec per me terribiliter pronuntiante, repellantur.
15.
Quanta etiam in congregationibus feminarum

culpa excreverit, et damnum Deo factum in lucrum
diaboli profecerit ordinatione confusa, non tacuit.
Cum enim, inquit angelus, mortuae feminae vivis
praeferuntur (quia vidua vivens in deliciis mortua
est), mortuis operibus communicando, ex vivis eis
subjectae mortuae fiunt. Et dum saecularibus dantur,
inexplebiliter opes terrenas sitientes; in terrenas et
perituras voluptates ordine confuso vertuntur opes,
quae ad conservandam castimoniam coelestis vitae a
fidelibus congestae sunt.
16.
Et ubi, inquit, illius vitae apostolicae formula
incorrupta servatur? In transmarinis, ait, regionibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.