PL 105, col. 821

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

CX. Quae sint vera gaudia, vel verae divitiae, et quid
impedimenti afferant bona praesentia amatoribus futurorum.
CXI. Quomodo intelligatur quod dicit Apostolus, Qui
in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt.
CXII. De vita et moribus clericorum.
CXIII. Item de vita et moribus clericorum.
CXIV. Quae praecepta specialiter monachis, quae generaliter
caeteris conveniant Christianis.
CXV. Quod canonica institutio, evangelica et apostolica
auctoritate fulta, caeteris superemineat institutionibus.
CXVI. Quid sint res ecclesiae.
CXVII. Quod diligenter munienda sint claustra canonicorum.
CXVIII. Ut in congregandis canonicis modus discretionis
sit tenendus.
CXIX. De his qui in congregatione sibi commissa solummodo
ex familia ecclesiae clericos aggregant.
CXX. Qui clerici in congregatione canonica constituti
ecclesiastica accipere stipendia debeant.
CXXI. Ut in congregatione canonica aequaliter cibus et
potus accipiatur.
CXXII. De mensura cibi et potus.
CXXIII. Quod a praelatis gemina pastio sit subditis
impendenda.
CXXIV. Ut canonicis sicut in caeteris, ita etiam in
cultu vestium modum teneant discretionis.
CXXV. Ut canonici cucullas manachorum non induant.

[(Isidori Eccles. Offic. l. VI, c. 4.)] Tonsurae ecclesiasticae
usus a Nazaraeis, nisi fallor, exortus est.
Qui prius crine servato, denuo [diuturno] post magnam
vitae continentiam devotione completa caput
radebant, et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur,
scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino
consecrarent. Hujus ergo exempli usus ab
apostolis introductus est, ut hi qui in divinis cultibus
mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei,
id est sancti Dei [ Deest Dei], crine praeciso
innoventur. Hoc quippe et Ezechieli prophetae jubetur,
dicente Domino: Tu fili hominis, sume tibi gladium
acutum, et duces per caput tuum et barbam [(Ezech. V)]
.
Videlicet quia et ipse sacerdotali genere

Deo in ministerium sanctificationis deserviebat.
Hoc et Nazaraeos illos, Priscillam et Aquilam, in
Actibus apostolorum primum fecisse legimus: Paulum
quoque apostolum, et quosdam discipulorum
Christi, qui in hujusmodi cultu [ Deest cultu] mirandi
exstiterunt [(Act. XVIII)] . Est autem in clericis
tonsura signum quoddam, quod in corpore figuratur,
sed in animo agitur, scilicet, ut hoc signo in
religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae,
quasi crinibus exuamur, atque inde innovatis
sensibus ut comis rudibus enitescamus, exspoliantes
nos, juxta Apostolum, veterem hominem cum actibus
suis [(Ephes. IV)] , et induentes novum, qui renovatur
in agnitione Dei [(Coloss. III)] . Quam renovationem

in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.