PL 105, col. 837
Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
eo quod Christiani sumus, attenditur utilitas nostra:
in eo quod praepositi sumus, non nisi vestra.
Et sunt multi, qui Christiani, et non praepositi, perveniunt
ad Deum faciliore fortasse itinere, et tanto
forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam
portant. Nos autem, excepto quod Christiani
sumus, unde rationem reddemus Deo de vita nostra
[de dispensatione], sumus etiam praepositi, unde
rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad
hoc istam difficultatem propono, ut compatientes
nobis, oretis pro nobis. Veniet enim dies, quo cuncta
adducantur in judicium, et ille dies si saeculo
longe est, unicuique homini suae vitae ultimus prope
est: tamen utrumque latere voluit Deus, et quando
veniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque
homine hujus vitae finis. Vis non timere diem occultum?
Dum venerit, inveniat te paratum. Cum ergo
praepositi ad hoc sint, ut his qui subjecti sunt, consulant:
nec ideo quod praesunt, omnino utilitatem
suam attendant, sed eorum quibus ministrant: quisquis
ita praepositus est, ut in eo quod praepositus
est, gaudeat, et honorem suum quaerat, et commoda
sua sola respiciat, se pascit, non oves. Ad hoc sermo
dirigitur. Audite, tanquam oves Dei, et videte quemadmodum
vos securos fecerit Deus. Qualescunque
sint qui vobis praesunt, id est, qualescunque nos simus,
vobis securitatem dedit, qui pascit oves Israel.
Nam si Deus non deserit oves suas, et mali pastores
debitas poenas luent, et oves promissa percipient.
Videamus ergo quid alloquatur pastores seipsos pascentes,
non oves, sermo divinus neminem palpans: Ecce lac consuntitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum
est interficitis, et oves meas non pascitis. Quod
infirmum est, non confortastis, et quod aegrotat, non
corroborastis: et quod contribulatum est, non colligastis:
et quod errabat, non revocastis: et quod periit,
non requisistis: et quod forte fuit, confregistis: et dispersae
sunt oves meae, eo quod non sit pastor
[(Ezech.
XXXIV)]
. Dicitur ad pastores pascentes seipsos, non
oves, quid diligant, quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis.
Propter quod et Apostolus dicit: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non sumit?
quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit [(I Cor. IX)]
?
Invenimus ergo lac esse gregis, quidquid
a plebe distribuitur praepositis, ad eorum sustentandum
victum temporalem. Inde enim loquebatur
Apostolus, cum haec diceret quae commemoravi.
Et quidem apostolus, quanquam elegerit manibus
suis transigi, et nec ipsum lac quaerere ab ovibus, tamen
lactis percipiendi potestatem habere se dixit, et
sic Dominum disposuisse, ut qui evangelium annuntiant,
de evangelio vivant. Et dicit alios coapostolos
suos usos fuisse hac potestate, non usurpata, sed data.
Plus ille fecit, ut nec quod debebatur, acciperet.
Ipse ergo donavit et debitum, sed ab aliis non exegit
indebitum [ Al., sed alius non exegit indebitum].
Ille plus fecit: fortassis enim ipsum significabat, qui
aegrum cum adduceret ad stabularium, dixit: Si