PL 105, col. 992

De ecclesiasticis officiis (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

sed quasi simplicitas ad unam rem pertinens, id est
benedictionem, quae tamen pro diversitate populi
necessario duplicatur. Non enim omnis multitudo
currit ad sacrificium per continuos dies, qui ad ecclesiam
conveniunt (prout faciunt qui per dies solemnes
conveniunt); qui non communicant, ut non
sint extorres a benedictione, super eos benedictio
sacerdotis transit, quae non tangit sacramenta corporis
et sanguinis Domini: qui vero communicant,
benedicuntur ipsa communione; et pro eis oratur
in priore oratione post communionem, ut tanto sacramento
congruenter sint concordes. Haec in eis
sunt, quae a Romana sede accepi de his quae hic inserere
volo, quamvis jam latius explanata sint in
sequenti volumine. Prima salutatio ad populum,
Pax vobis
pronuntiatur: non, Pax vobiscum. Quando
versus de Alleluia canitur, exuit se planeta diaconus,
stolamque post tergum ducit subtus dextram
alam una cum planeta, et parat se ad ministrandum,
ac in eo habitu perseverat usque dum Apostolicus
recesserit de altari. Post evangelium non offerunt
incensum super altare. Calix involutus sudario
porrigitur ad altare, quod sudarium ponitur in
cornu altaris. Calix in latere oblatae in altari componitur,
non post tergum. Litaniae ita celebrantur
in vigiliis Paschae, ut noster mos olim obtinuit, id
est, post baptismum per septenarium, et quinarium,
et ternarium numerum.
CONTINENTIA CAUSAE SECUTURAE SCRIPTIONIS.

moderatore aequissimo Deo. Unde Apostolus: Unicuique,
inquit, datur manifestatio spiritus ad utilitatem.
Stomachus est qui diversos cibos recipit, de
quibus solet ructus fieri ad superiora: similiter
quidam venter est mentis, qui recipit cogitationes.
Si his defuerit res, non habent unde ructum faciant.
Mihi peccatori grossa res data est potius ad indagandum
quam exponendum, id est, de officio quod
continetur in Sacramentario et Antiphonario, quae
pene omnibus rusticis nota est. Fiducialiter agam
coram Deo, qui vult, ut unusquisque devote in suis
datis ministret pro praemio aeterno. Humilis humilia
de se sentiens praemium exspectat humilitatis. Qui
aurum argentumque et caetera magna dona in domo
Dei suscipit, non despicit pilos caprarum. Ardor

mihi inest tritae viae et abolitae propter antiquitatem,
ut sciam quid habeat in medulla res memorata,
id est, quid in corde esset primorum dictatorum
officii nostri, et quem fructum pariat. Itaque
mihi prima inquisitio est de Septuagesima, cujus
finis constat in primo mense.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De Septuagesima.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.