PL 106, col. 105

Epistola (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

potuit; et ideo non potuit, quia noluit. Vult enim
omnia, ut dixi, quae potest, et potest omnia quae
vult.
IV.
Et ut hoc tibi quantulocunque exemplo manifestius
fiat, si tamen potest, imo quia non potest
tali rei simile inveniri exemplum, ex parte tamen
aliqua simile est quod dicam: ac si media die lucente
sole velis lucerna aliqua materiali uti, cum
tibi sufficiat undique circumfusus solis splendor. Hoc
autem eo solo rei de qua agitur simile est, quod non
quaerendum erat corpore videre Deum, quem semper
spiritu cernebat. Ego de me ipso dico: si mihi
corpora ad videndum necessaria non fierent, ego nihil
corporeis oculis videre curassem; et hoc forte
omnibus est. Nam dic mihi, si litteras aut habere,

aut videre curasses, si omnia quae scire voluisses,
sine litteris scires et memoria retineres? Ego certe
invitus litteris utor vel ad me admonendum, vel ad
alios docendos: qui si oblivisci nihil possem eorum
quae a me scita sunt, vel scire valerem sine litteris
ea quae scienda erant, et eadem indesinenter scire,
jam litteris non indigerem, quod ipsum et mihi, et
omnibus futurum est, videlicet ut sine litteris et
sciant et non obliviscantur ea quae scituri sunt.
V.
Non ergo infirmiore visus genere quaerendum
erat, ut videretur Deus a Christo, qui firmiore et meliore
semper ab illo visus est et videndus. Non hoc
autem ita dico quasi putem Deum non potuisse suo
corpori concedere ut aliquid excellentius prae caeteris
corporibus haberet. Potuit enim, et fecit, concedens

scilicet corpori suo quae concedenda erant, magnam
plane ineffabilemque prae caeteris corporibus
gratiam; primo, si tamen hoc primum est, ut Dei
caro fieret, et ut sine peccato ex hominis, et hoc
Virginis, carne fieret caro, et matrem suam non macularet
nascendo: quin potius Dei, propter illam
diceretur genitrix, et esset, et ut sine peccato viveret,
et ut ex fide ipsam tangentes sanarentur; et
quod mihi vel maximum videtur, vel non minimum,
ut talis fieret quae pro omnibus humanae naturae consortibus,
et ad salutem praedestinatis victima cunctis
corporalibus creaturis Deo Patri acceptabilior fieret,
et quod corruptionem mortua non videret, et quod
gloria resurrectionis exaltata super coelos coelesti
fieret sede sine fine beata. Haec sunt quae concedenda

eidem carni Christi, et concessa non dubitantur. Ut
autem corporalibus suis sensibus Patrem suum summum
spiritum videret, hoc quid ordini illi summo
et intransgressibili conferret, non satis mihi apparet.
Nam quia hoc ab humana natura quaerebatur ut
quia adhuc tunc spiritu videri non valuit corporaliter,
corporalis videretur Deus, ille fragilitati ejusdem
naturae consulens, ipse corporalis factus corporis
oculis videri voluit et corpore tangi. Et hujus
rei causa facta est tota illa singulariter mirabilis et
mirabiliter singularis dispensatio incarnationis Christi,
scilicet, ut per eum quem mortalem et corporalem
viderant, ad ejus visionem perducerentur homines,
qui non corpore, sed spiritu videndi sunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.