PL 106, col. 107

Epistola (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

creaturis excellentius et magnificentius Deum videre.
VIII.
Si haec ita se habere, ut dixi, tibi videantur,
his contentus sis. Sin autem aliquid extra videris,
ignosce, quia homo sum et falli possum: et veritatem
tamen amo, ideoque et corrigi. Obsecro fraternitatem
tuam ut me commilitonibus suis saepius
commendare dignetur. Ego certe si quid valeo illis
utilitatis conferre, satis desidero, nimirum, quia me
debitorem intelligo et illis, et omnibus Ecclesiae catholicae
filiis. Admone etiam illos verbis meis et
tuis, ut se sobrie, et pie, et juste agant. Et quia magnae
aestimationis apud homines sunt, curent esse in
conspectu Dei quod dicuntur. Dicuntur namque servi
Dei, et quid servis Dei opus sit, non dubitant: videlicet,
ut serviat Domino suo servus; nam servi estis

Dei, non autem saeculi hujus, nec mammonae. Ei
ergo serviendum est volendo, cujus servi sumus,
etiamsi nolimus. Fides recta legatur et teneatur;
spes indubitata habeatur, et omnia nostra cum charitate
incipiant, transeant, finiantur. Charitas autem
nunquam excidat. Ex omnibus virtutibus animae nihil
vobis specialius, nihil familiarius, nihil amabilius
debet esse charitate; et talis est, quae plena ipsa
sola sufficiat. Humilitas est conversionis vestrae fundamentum;
patientia parietes, fides tectum, spes in
Deo culmen; cum charitate autem haec omnia si
sunt, valent; sine illa, horum nihil. Si enim humilis
es, et eum non amas cui humiliaris, Deum, falsa est
humilitas. Si patiens es, et eum non amas cujus
causa pateris, inanis est patientia. Si credis, et non

amas Deum, in quem credis, et daemones ita agunt.
Si speras et eum non amas a quo speras, spem pascis
inanem. Ideo omnia cum charitate fiant, primo
Dei, et postea proximi, et iterum Dei; ut omnia
quae aguntur, Dei amore agantur. Ille sit auctor
operis, ille ductor, ille perfector, ille merces, perfectio
operis.
IX.
Humiliamini invicem, diligite invicem, patientes
estote invicem, diligite invicem. Credite in
Deum, et diligete invicem. Sperate in Deum, et
diligite invicem. Qui sciat [(Ita cod.)] , instruat nescientem;

qui nescit, diligat instruentem; et ab
ambobus diligatur Deus, qui fecit scientem scire, et
dedit illum nescienti ut et ipse scire discat. Qui scia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.