PL 106, col. 1474
Expositio in Matthaeum (Christianus Druthmarus), J. P. Migne
isti mulieri hoc sibi facere, ut et mortem suam per
hoc factum ostenderet, et devotione mulieris adimpleret
quae ob hoc ipsum unguentum emerat. Pauperes
enim semper habetis vobiscum, me autem non semper
habebitis. De praesentia corporis loquebatur, quia
recessurus erat ab eis. Nam praesentia divinitatis
semper adest omnibus electis suis, sicut ipse post
resurrectionem suis discipulis dixit: Ecce ego vobiscum
sum usque ad consummationem saeculi.
Mittens enim haec subauditur mulier, unguentum hoc
in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Hoc est
officium quod post mortem meam mihi faciendum
erit, praevenit facere, me inspirante, quod prae celeri
resurrectione facere non poterit. Amen dico vobis,
ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto
mundo. Ac si dicat: Cum praedicabitur Evangelium
meum, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.
Per omnem mundum et ipsa laudabitur et exemplum
ab ipsa capietur Domino serviendi; et spiritaliter de
Ecclesia potest accipi. Et contristati, coeperunt singuli
dicere: Nunquid ego sum, Domine? Quamvis
conscii sibi essent nihil tale erga magistrum cogitasse,
tamen plus credunt magistro quam sibi. Et
contristantur eo quod talis sit inter eos qui hoc cogitavit. At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum
manum in paropside, hic me tradet.
Paulatim et per
indicia, sicut pius dominus et magister, eum volebat
castigare, sed ipse irreverens factus, non solum contristatus
non erat ut caeteri, sed etiam manum cum
magistro in vasculum mittebat. Peccatum enim avaritiae
quod in mente habebat, etiam a caetero inverecundum
reddebat. Paropsis autem est vas quadrangulum
et quadrilaterum, id est paribus absidibus.
Tunc abiit unus de duodecim. Quod evangelistae dicunt
Judas post unctionem capitis Domini ad Pharisaeos
ierit, et iterum referunt quod post buccellam
abierit, sciendum quod ex illa hora animo deliberaverit
se iturum. Auditum enim habebat quia principes
sacerdotum decretum habebant ut si quis eum
nosset proderet. Qui dicitur Judas Iscariotes. Iscariotes,
a vico in quo ortus est sic vocatur. Quid
vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Inde etiam
pessimus Judas, quia ipse prior abiit ad Pharisaeos,
et pretium Domini in potestate illorum dimisit. Et
quicunque Christianus veritatem celat pro munere,
vel membrum Christi propter munera injuste opprimit,
similis Judae est, quia ipse dixit: Ego sum veritas.
Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Similis et ille qui concordiam fraternae pacis
dissipat, quia Deus charitas est. At illi constituerunt ei
triginta argenteos. Non est inconveniens eodem pretio
credere Joseph venditum, quamvis auctores de
hoc varient, quoniam Joseph in figuram Domini
praecessit, et Joseph venditus est in servitio perpetuo,
Dominus autem solummodo manifestatus est
sine turbis esse. Constituerunt ei se daturos, non
tamen dederunt, nisi post perditionem. Exinde quaerebat
opportunitatem, ut eum traderet. Subauditur
Sine turbis traderet et aliis, et ipse non haberet.