PL 106, col. 1477
Expositio in Matthaeum (Christianus Druthmarus), J. P. Migne
sanguine suo, et non simus ingrati tam amantissimae
charitati. Quia autem aqua miscetur in sacramento
sanguinis ejus, per aquam populus suus ostenditur
pro quo mori voluit. Et neque vinum sine
aqua, neque aqua sine vino, quia ipse pro nobis
mortuus est, ita nos pro ipso vel pro fratribus nostris
quod est Ecclesia, mori debemus. Unde et de
corpore suo sanguis et aqua exiit. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti
ad distinctionem
veteris testamenti dicit, quod sanguine hircorum
peccatum non potuit emundare servientibus peccatis. Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis,
usque in diem cum illud bibam vobiscum novum in
regno patris mei.
Vitis Judaea, vinum patriarcharum et
prophetarum ac reliquorum electorum. Usque tunc
fecit Judaea racemos unde vinum flueret, id est opera
per fidem. Ab occisione Domini labruscas, usquequo
Enoch et Elias educant in regnum, in Ecclesiam
Christi in fine saeculi. Sive simpliciter ab illa hora
coenae non bibit vinum, quousque immortalis factus
et incorruptibilis post resurrectionem. Quod vero
sacramentum corporis et sanguinis sui post coenam
dare voluit discipulis suis, et nos jejuni capere illud
jubemur, haec ratio est: Dominus ostendit figurale
testamentum a se praeceptum donec veniret verum,
imposuit illi terminum et dedit initium novi testamenti.
Hac de causa novum ante vetus celebravit.
Fecerunt autem multo apostoli tempore similiter
post alium cibum Dominicum sumentes. Post vero
cum venerunt Hebraei ad communicandum, tunc
praeceptum est in synodo ut unusquisque homo
(si etiam de aliis peccatis purificatus fuerit) prius reficiatur
de cibo spiritali, et postmodum de temporali.
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Vel ex
consuetudine Judaeorum ipsa die ante coenam cantavit
centesimum duodecimum psalmum, id est, Laudate pueri Dominum,
usque medium centesimum
tertium decimum, Non nobis, Domine, non nobis, et
post cibum, reliquum quod restat, usque centesimum
octavum decimum psalmum. Seu orationem
illam quam Joannes refert eum orasse ante comprehensionem.
Exiit vero iterum de civitate, et pergit
in montem Oliveti, ut daret locum traditori et
comprehensoribus. Tunc dicit eis Jesus: Omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte, praedicit quod
passuri sint, ut cum venerit hora patiendi levius ferant.
Et notandum quod dixit: in ista nocte, quia
sicut qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt, sic qui scandalum
patiuntur in nocte adhuc sunt, hoc est in
ignorantia. Si enim perfecti essent in scientia, non
posset terrena tentatio eis scandalum efficere, quia
perfectorum est aequo animo inter adversa et prospera
stare. Scriptum est enim: Percutiam pastorem,
et dispergentur oves gregis. Deus omnipotens ex persona
sua hoc locutus est per Zachariam, quod ipse
daturus esset unicum pro nobis morti, et apostoli
prae timore relicturi. Sed Dominus fecit sicut bonus
pastor cum vidit leones et lupos venientes, ivit obviam