PL 106, col. 310

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

doctrinae arietibus conquatere et ad sibi cedendum
passim convertere posset; sed quantum
hac opinione seipsum irriserit, liquido claret. Quo
niam ejusdem piissimi principis solertissimo studio,
ita quotidie, Domino opitulante, ad meliora succrescit,
ut omnibus sanae fidei perspicuum sit eam et
in fidei sinceritate salubriter roborari, et in cognitione
divinarum Scripturarum sapienter dilatari et
spiritaliter fructificari. Quae etiam ita super firmissimam
petram fundata consistit, ut nec portae inferi
ei praevalere [(Matth. XVI)] , nec vis fluminum, nec
flatus ventorum a suo eam fundamento possint
quoquo modo amovere. Unde non inconvenienter de
illa illud decantatur evangelium: « Venerunt flumina,
flaverunt venti, et non potuerunt eam movere, fundata

enim erat supra petram [(Matth. VII; Luc. VI)] . »
Quia igitur idem charissimus Deo princeps, divinoque
plenius amore succensus, et coelesti gratia adjutus
eamdem Ecclesiam sibi creditam instanter
erudit, armisque spiritalibus munit, et dictis et
exemplis incessanter ad alta sustollit, dignum est
ut, sicut pater illius magistri ejusdem Claudii, adhibita
sanctarum Scripturarum auctoritate, damnavit
errorem, ita nihilominus iste gloriosus filius ejus,
nulli pietate, sapientia et fortitudine secundus, discipuli
ejusdem Felicis vesanas damnet blasphemias,
divinarumque Scripturarum telis confodiat,
Ecclesiamque commissam, Christo secum pugnante,
ab his et hujuscemodi erroribus immunem liberamque
reddat. Quod quidem qualiter ejus pio sagacissimoque

studio actum sit, in processu hujus operis,
Deo annuente, patebit. Is itaque de quo agitur,
exortus ex eadem Hispania, ejusdemque Felicis discipulatui
ab ineunte aetate inhaerens, per aliquod
tempus in palatio memorati gloriosissimi ac serenissimi,
Deoque amabilis Augusti, in officio presbyteratus
militavit. Sed ut aliorum utilitati doctrina
praedicationis evangelicae, quae illi admodum inesse
videbatur consuleret, ipsius piissimi principis clementia
praesul Taurinensis subrogatus est Ecclesiae.
Qui dum super gregem sibi creditum pro viribus
superintenderet, eumque praedicationis suae instantia
ad amorem coelestis patriae, quantum videbatur,
accendere satageret, vidit eum inter caetera quae
emendatione digna gerebat, superstitiosae, imo perniciosae,

imaginum adorationi, qua plurimum nonnulli
illarum partium laborant, ex inolita consuetudine
deditum esse. Unde immoderato et indiscreto
zelo succensus, non solum picturas sanctarum rerum
gestarum, quae non ad adorandum, sed solummodo
(teste beato Gregorio) ad instruendas nescientium
mentes, in ecclesiis suis antiquitus fieri permissae
sunt, verum etiam cruces materiales, quibus
ob honorem et recordationem redemptionis suae
sancta consuevit uti Ecclesia, a cunctis parochiae
suae basilicis dicitur delevisse, evertisse et penitus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.