PL 106, col. 326
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
tunc et nunc idem ipse permanet semper. » Quis
non intueatur in hac prosecutione tua, levitatis et
indiscretionis plena, sicut et in caeteris fecisti, Galliam
te quoque complexum? Quae utique imagines
sanctorum ob praemissas causas et habet et habere
sinit: eas vero adorari, et in daemonum cultum venerari,
magnae detestationi et abominationi habet.
Non igitur, ut asseris, colit idola, et nomen mutavit,
quia reliquit diabolum, et secuta est Christum,
ac de infideli facta est fidelis. Porro imagines sanctorum,
ut dictum est, habet, non tamen eas in
daemonum cultum veneratur. Nam et illi qui nimio
et indiscreto amore ob honorem sanctorum eorum
imaginibus supplicant, nescio an temere idololatrae
sint vocandi. Videntur sane potius ab hac superstitione,
adhibito rationis moderamine, revocandi,
quam idololatrae, cum utique sanctae Trinitatis fidem
veraciter credant et praedicent, nuncupandi. Caetera
vero in eadem assertione tua faciunt nobiscum,
excepto eo quod in ea ultimum posuisti, ita inquiens:
« Ac per hoc nomen mutatur, error tamen
et tunc et nunc idem ipse permanet semper. » Quod
superioribus, ubi dixisti: « Non idola reliquerunt,
sed nomina mutaverunt, » non inconvenienter aptari
potest. Item ais:
« Certe si adorandi fuissent, vivi potius quam mortui,
ut tu posuisti, adorandi esse debuerunt. » Ut
ponere debueras, adorandi fuissent, aut certe adorari
debuerant.
« Id est, ubi similitudinem Dei habent. » In his
verbis nobiscum sobrie sentis: de qua re sufficientia
divinae Scripturae testimonia habentur, quae
hic brevitatis causa non ponuntur. Quod autem illico
subnectis:
« Non ubi pecorum, vel, quod verius est, lapidum,
sive lignorum vita, sensu et ratione, ut tu posuisti,
carentem. » Ut ponere debueras; « carentium
similitudinem habent. »
Quantum ab his qui sanum sapiunt perverse dissentias
res ipsa liquido prodit, plena quippe sunt
blasphemiae verba quae in contemptum sanctorum
impudenti ore protulisti. Nimium ergo et infeliciter
errando a sensu cunctorum fidelium discrepasti,
quando sanctorum pretiosa corpora quae Deo dedicaverunt,
et in quibus officiosissime ei servierunt,
quae utique organum sancti Spiritus exstiterunt, pecoribus
et, ut verius te scripsisse dixisti, lapidibus et
lignis coaequasti. Hac quippe prosecutione tua, qua
te sanctorum corpora despectui habere manifestas,
errorem Eustathii et Vigilantii omnino sequi convinceris.
Uterque igitur, sicut jam praemissum est, reliquias
sanctorum contemnendas et alia multa contra
statuta ecclesiastica insaniendo dogmatizavit, et
idcirco merito sub perpetuo anathemate haereticorum
collegio datus est. Si igitur, ut astruis, sanctorum
corpora similitudinem pecorum habent, ergo
non more humano terrae mandanda sunt, sed juxta
cujusdam erroneum dogma (Diogenem scilicet Cynicum
dico) feris avibusque projiciantur, aut certe