PL 106, col. 328
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
fugiunt et absiliunt. Non enim naturam eorum attendunt,
sed in arcanam dignitatem et gloriam Christi,
qui in agone certaminum induta corpora martyrum
suorum sicut arma portavit. Hujusmodi enim
arma non angelus, non archangelus, non ulla alia
creaturae virtus induta est, sed ipse Dominus virtutum
et angelorum, sicut Paulus clamat, II Corinth.
XIII dicens: Si experimentum quaeritis praeliantis in
me Christi. Pretiosa enim sunt martyrum corpora,
quoniam plagas pro Domino susceperunt, et quia
stigmata propter Christum membris suis impressa
ferunt; et sicut corona regalis, undique decorata,
fulgores varios emittit, ita et sanctorum martyrum
corpora, sicut pretiosis lapidibus, exceptis pro Christo
vulneribus distincta, omni regum diademate
pretiosiora et spectabiliora redduntur. Haec ille. Quia
igitur his et innumeris aliis sanctorum Patrum documentis
declaratur quod sanctorum corpora pretiosa
sint, et a cunctis fidelibus veneranda et honoranda,
liquet profecto quia infidelium est ea contemnere,
et fidelium ea humaniter terrae mandare, et ob ejus
amorem pro cujus nomine passi sunt, honorare.
Quorum alterum impietatis est quidem, alterum
vero pietatis constat esse indicium. Quapropter
quisquis ea contemnenda judicat, aut corporibus
pecorum, vel lapidibus, aut certe lignis simillima
esse contendit, non Christianus, sed Eustathianus
et Vigilantianus, et, quod verius ferendum est, infidelis
habendus est. Quod si (ut perversissime sentis)
pretiosa corpora sanctorum, pecorum, vel lapidum,
et lignorum similitudinem habent, quid dicturus
es de miraculis quae, Christi potentia operante, apud
eorum memorias mirabiliter fiunt? Manifestum est
enim cunctis fidelibus eorumdem sanctorum corpora
multis magnisque miraculis divinitus honorari, nec
immerito? Aequum quippe est ut qui corpora sua
membra justitiae utiliter exhibuerunt et in eis diabolum
triumpharunt, tam evidentibus coruscent
miraculis, quatenus praeclaris divinae remunerationis
appareat indiciis quam pretiosa sit mors in conspectu
Domini, et quod magna sit eorum virtus apud
Altissimum [(Psal. XXV)] . At si nunc corpora sanctorum
in pulverem cineremve jam pene redacta, tantis
divina pietate munerantur miraculis, quantis putas
resurrectionis tempore perpetuis donabuntur praemiis?
Quod autem corpora defunctorum, maxime
justorum, non sint abjicienda, sed potius terrae
mandanda, docet beatus Augustinus in libro de Civitate
Dei primo: Nec contemnenda sunt, inquit, et
abjicienda corpora defunctorum, maximeque justorum
atque fidelium, quibus tanquam organis et vasis
ad omnia bona opera sanctus Spiritus usus est. Si
enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi
tanto charius est posteris, quanto erga parentes
major exstat affectus: nullo modo ipsa spernenda
sunt corpora, quae utique multo familiarius atque
conjunctius quam quaelibet indumenta gestamus.
Quod vero corpora sanctorum sint a fidelibus honoranda,
scribit beatus Hieronymus ad Riparium contra