PL 106, col. 330
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
terrenam, sive spiritualem, sive corpoream creaturam
pro Deo colit, creaturae non Creatori servire convincitur.
Salutem sane animae nostrae a solo Deo
dari fideliter credimus; sed quia, meritis nostris
praepedientibus, eam ab eo nancisci non meremur,
si suffragiis coelestium, sive spiritualium creaturarum
illius nos compotes fore veraciter confidimus,
nequaquam creaturae, ut scripsisti, sed potius Creatori
servire comprobamur. At si per sanctorum
suffragia salus animarum non acquiritur, utquid
eorum intercessio in missarum celebrationibus et
caeteris humillimis supplicationibus apud divinam
majestatem flagitatur? Salus igitur animae, scimus
quia non nisi a Deo datur, sed fideliter credimus
quod per eorum interventum nobis immeritis ab
eo largiatur, et pro eo quod id credimus et speramus,
non creaturae, sed Creatori nostro servimus.
Item ais:
« Quid te ad falsas imagines humilias et inclinas?
Quid ante inepta simulacra, et figmenta terrena,
captiva, corpore incurvas? Rectum te Deus fecit,
et cum caetera animalia prona et ad terram, situ
urgente, depressa sint, tibi sublimis status et ad
coelum atque ad Dominum vultus rectus est. Illuc
intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum
quaere: ut carere inferis possis, ad alta et coelestia
suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum
mortis cum insensata imagine, quam colis, sternis?
Quid in ruinam diaboli per ipsa et cum ipsa
cadis? sublimitatem serva qua natus es; persevera
talis qualis a Deo factus es. » Haec non tua,
Claudi, sed beati Cypriani sunt martyris verba, e
quibus quaedam subtraxisti, quaedam immutasti, et
ut tua propria posuisti. Scribit itaque idem eximius
doctor ad Demetrianum, idololatriae cultui deditum
haec verba, ita inquiens: Quid te ad falsos deos
humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra et
figmenta terrena captivum corpus incurvas? Rectum
te fecit Deus: et cum caetera animalia prona
et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis
status et ad coelum atque Deum tuum vultus
erectus est: illuc intuere, illic oculos tuos erige,
in supernis Deum quaere, ut carere inferis possis.
Ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid
te in lapsum mortis cum serpente (quem colis) sternis?
Quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso

talis qualis a Deo factus es: cum statu oris et corporis
animum tuum statue; ut cognoscere Deum
possis, te ante cognosce. Mirari nequeo satis quod
tam clanculo alterius verba furari volueris, et quod
idem furtum alios latere posse ratus sis. Nescisne
quid Dominus de furantibus verba sua per prophetam
dicat? [(Jer. XXIII.)] Credo etiam te legisse Cassiodorum,
qui quale officium sit compilatorum in explanatione
plenissime exsequitur Psalmorum. Constat
igitur te in hoc facto imperite et reprehensibiliter
egisse, et idcirco necesse est ut ingenue fatearis te
in eodem facto errasse. Verum quincunque sua errata