PL 106, col. 392

Historia translationis S. Hucberti (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

qui est incarnationis Dominicae octingentesimus vicesimus
quintus, undecimo Kalendas Octobris, ad
beatissimi confessoris ventum est urnam, atque a
sacerdotibus cum maxima reverentia a loco sepulturae
ejus effossa, indidemque cum religiosi populi
gradusque ecclesiastici frequentia in beati Lamberti
ecclesiam sancti ossa sunt transvecta, ubi triduo
orationibus et vigiliis prosecuta, pridie Kalendas
Octobris ad memoratum monasterium cum loculo
suo sunt perlata, ibidemque, Christo annuente, ut
tanto confessori competebat, sunt mirifice condita.
5.
Sed quoniam insignia Christi miracula quibus
multifarie sanctos suos glorificat, nullo modo sunt
occulenda, sed magis magisque, quantum fari mortalibus
datur, ob ejusdem laudem et gloriam propalandam

fideliter praeconanda, valde indecens indignumque
judicavimus, ut ejus magnificentiam, quae
nostro saeculo circa memorati sancti viri cadaver
mirabiliter effulsit, silentio tegamus. Verum sicut
saepe fati venerabilis antistitis Walcandi et quorumdam
aliorum religiosorum virorum veraci relatu
didicimus, prorsus ab illa corruptione quae ob praevaricationem
primi parentis justissime naturae humanae
poenaliter inflicta est, ejusdem beatissimi viri
corporis totius compago ita aliena immunisque est
reperta, quemadmodum tempore Carolomanni regis
legitur fuisse inventa et terrae mandata. Quod
quantum sub ipsius principis tempore erga praefati
sancti viri corpus per tot elapsa saeculaincorrupte
servatum virtus divina claruerit, si quis plene nosse

desiderat, seriem hujus libelli paulo superius repetendo
perspicaciter legat: ibique quanto honore, quantave
illaesione et incorruptione protectio divina illud donaverit,
rationabiliter comprehensa fideliterque adnotata
perfacile colligere quibit. Cum igitur nil detrimenti
nilque corruptionis in corporis ejusdem
sancti viri prima translatione, quae facta est sub memorato
principe, compertum fuisse didicerit; nullo
modo quod in hac secunda, quae facta est a Walcando
praesule sub piissimo Deoque amabili Ludovico
Caesare, saepe dicti sancti viri corpus solidum
illaesumque eadem Christi gratia protegente inveniri
quiverit, dubitabit, ac per hoc totius ambiguitatis
nubilo exutus, veritatisque perspicuae luce perfusus,
nil nisi quod miretur, et unde divinae potentiae multiplices

grates digne persolvat inveniens, Deum procul
dubio mirabilem gloriosumque, sicut in caeteris
sanctis suis, ita quoque in hujus fidelissimi servuli sui
corpore tot tantorumque donorum praerogativis legi naturae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.