PL 106, col. 73

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

abundabat, misericordiam in sancta Scriptura significare
solet. In montem ergo Olivarum, quasi ad
altitudinem misericordiae Dei, discipuli per viam
quam tunc eis ostendebat, pervenerunt. Tunc dixit
eis Jesus:
Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte;
scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur
oves gregis. Postquam autem surrexero, praecedam
vos in Galilaeam [(Matth. XXVI)]
. Praedixit Dominus
discipulis suis quod eum relicturi fuissent,
et hoc in ipsa nocte. Ideo, fratres mei, eis praedicere
curavit, ne cum reliquissent et in eo scandalizassent,
salutem desperarent: sicut enim eos terrebat
cum eos negaturos praedixisset, sic eis misericordiam
promisit cum se resurrecturum et in Galilaeam

praecessurum eos promitteret; ac si dicat:
Vos quidem me negaturi estis; sed mea tamen misericordia
vos non deseret. Praecedam autem vos in
Galilaeam, id est, ego fiam immortalis, et ad illam
gloriam transmigrando praecedam, vosque ne timeatis,
quia et illuc me sequemini: Galilaea quippe transmigratio
dicitur interpretata. Cum, inquit, migravero
ab hac mortalitate ad immortalitatis gloriam,
tunc et vos me praecedentem sequemini.
Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes scandalizati
fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi
Jesus: Amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus
cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi
oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et
omnes discipuli dixerunt [(Matth. XXVI)]
. Non est hoc,

fratres, mendacii aut temeritatis, quod Petrus et
caeteri apostoli promiserunt se tunc etiam cum Domino
morituros, et nunquam illum negaturos; sed
quia ardens erat eorum circa Dominum affectus, sed
carnalis: nondum enim erat Spiritus datus, quia
Jesus nondum fuerat glorificatus. Habebant quidem
Spiritum a Domino datum, sed plenius erant eum
post Domini resurrectionem accepturi, ut pro Domino
mori non timerent; quod nunc promittere
quidem spiritu prompti non dubitabant, sed carne
infirmi perficere non poterant. Permisit ergo Dominus
Petrum tunc negare, ut disceret illum carnalem
affectum, quem erga eum tunc tenebat, auferendum,
et Dei amore Christum diligendum, sicut
et postea fecit; et cum hoc fecisset, nulla eum mundi

potestas ad negandum cogere potuit. Permisit eum
tunc negare, ut postea Ecclesiae princeps futurus
delinquentibus ipse dimitteret, cum sibi a Domino
dimissum peccatum negationis videret. Et vere
quidem beatus apostolus Petrus dixit: Etsi oporteret
eum mori, non Dominum se negaturum, sed nondum
adhuc tempus illud advenerat. Non enim ille cum
Domino mori, sed post Dominum et pro Domino debuit.
Prius namque Christus pro Petro et pro omnibus
fidelibus mortuus est, postea Petrus, non cum
eo, sed pro eo mortuus est: nullus enim potuit
mori cum Domino, quia solus sine culpa mortuus
est; hominibus vero caeteris mors peccati poena
est. Ille pro nostro peccato, non pro suo mortuus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.