PL 107, col. 324

De clericorum institutione (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Domini non cum linteaminibus positum, sed
seorsum involutum inveniri. Ponuntur quoque tunc
vasa sancta (quod calix est et patena) super altare,
quae quodammodo Dominici sepulcri typum habent,
quia sicut tunc corpus Christi aromatibus unctum
in sepulcro novo per piorum officium condebatur,
ita modo in Ecclesia mysticum corpus illius cum
unguentis sacrae orationis conditum in sacris vasis
ad percipiendum fidelibus per sacerdotum officium
administratur. Postea cantatur missa a sacerdote,
qui postquam loquitur ad populum de elevatione
cordis ad Deum, exhortaturque eos ad gratias agendas
Domino, laudibus os implet, rogatque ut ipse
omnipotens Deus Pater, cui deserviunt coelestes potestates,
sua gratia illorum vocibus jubeat humanas

associare confessiones; quam deprecationem mox
subsequitur laus ex angelicis et humanis cantibus
confecta. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus
Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua, etc.
Dehinc jam consecratio corporis et sanguinis Domini
fit, et deprecatio valida ad Deum, inter quae
et Dominica oratio decantatur. Postquam enim ad
communicandum et ad percipiendum corpus perventum
fuerit, pacis osculum sibi invicem tradunt,
cantantes: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere
nobis, ut, pacifici sacramentum percipientes, in
filiorum Dei numero (remissis delictis omnibus) mereantur
copulari. Post communionem ergo, et post
ejusdem nominis canticum, data benedictione a sacerdote
ad plebem, diaconus praedicat missae officium

esse peractum, dans licentiam abeundi. Istum
ergo ordinem ab apostolis, et ab apostolicis viris
traditum Romana tenet Ecclesia, et per totum pene
Occidentem, omnes Ecclesiae eamdem traditionem
servant. Sed quia de ordinibus sacris, et de quatuor
sacramentis, nec non et de officio missae sermonem
explicavimus, huic libro terminum hic ponendum
esse censemus: in sequentibus, de caeteris officiis
atque observationibus (si Dominus annuerit) plura
relaturi.
Additio de missa.
Anastasius, natione Romanus, ex patre Maximo
(ut legitur in gestis episcopalibus), constituit ut quotiescunque
sancta recitarentur Evangelia, sacerdotes
et reliquum vulgus non sederent, sed starent.

Deinde orationem pro suis propriis delictis et plebis
remissione, ut dignus sit accedere ad altare, et ad
tactum oblatarum, ne fiat illi quod factum est Bethsamitis qui temere arcam Domini tangebant [(I Reg.
V)] . Susceptis oblationibus revertitur sacerdos ad
altare, et lavat manus suas, et extergit ab actu
communium manuum atque terreno pane, sacerdos
facit de oblata duas cruces juxta calicem, ut doceat
Christum depositum esse de cruce, pro duobus populis
et crucifixum. Elevatio sacerdotis et diaconi
corporis et sanguinis Christi, elevationem ejus ad
crucem insinuat pro totius mundi salute. Pannus
extensus super altare, corpus Domini monstrat extensum
in cruce, et super eo corpus et sanguis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.