PL 107, col. 733

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

et Bethsabee [Bersabea] uxor Uriae. [(MAURUS.)]
Ad interiorem vero intellectum, in omnibus istis
quatuor, ventura ad Dominum Ecclesia de gentilitatis
errore figuratur, quae prius aliena, ignominiis
plena et sterilis habebatur, sed ad Christum ut legitima
conjuncta est matrona, et plures adoptivos parit
Deo filios, quam Synagoga, quae prius ut proprium
videbatur Dominum habere virum. Thamar
ergo interpretatur amaritudo, vel commutans, sive palma;
et merito haec omnia conveniunt sanctae Ecclesiae,
quae amara prius fuit in idololatria et turpi
conversatione, sed modo dulcis est per fletum compunctionis,
et studium pii laboris. Haec commutans
recte dicitur, quia ex peccatrice commutata est in
justam, et ex odiosa in amatam, quae palmae rite assimilatur,

propter certamen laborum et victoriae
praemium. De illa quippe bene per Psalmistam dicitur: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani
multiplicabitur
[(Psal. XCI)]
.
Raab quoque latitudo,
vel fames, seu impetus, interpretatur; et quid in hoc,
nisi sanctae Ecclesiae nobilitas praedicatur, cui etiam
per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et
pelles tabernaculorum tuorum extende; ne parcas,
longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida; ad
dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen
tuum gentes haereditabit [(Isa. LIV)]
.
Habet ergo famem
ista, non famem panis neque sitim aquae, sed
audiendi verbum Dei [(Amos VIII)]
,
et faciendi voluntatem
ejus. De hac quidem impetus egreditur, quia
velocitas praedicationis, flante Spiritu sancto, in totam

mundi latitudinem dirigitur. Unde bene per
Ezechielem dicitur: Ubi erat impetus Spiritus, illuc
gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent [(Ezech. I)]
.
Denique Ruth, quae vel videns, vel festinans,
sive definiens, interpretatur, merito Ecclesiam
significat, quae in puritate cordis Dominum contemplatur
et secundum Psalmistam, festinat manus ejus
dare Deo [(Psal. LXVII)]
.
Haec definit, id est, firmiter
in fide et dilectione Dei persistere decernit. Unde
et Paulus ait: Certus sum enim, quia neque mors,
neque vita, neque angelus, neque principatus, neque
instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo,
neque profundum, neque creatura alia poterit
nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu [(Rom. VIII)]
.
Bersabea vero, quae interpretatur puteus

satietatis, vel puteus septimus, abundantiam gratiae
Spiritus sancti in Ecclesia fieri designat. Dono
itaque spirituali, hoc est, septenario, facta est Ecclesia
puteus satietatis, quia factus est in ea fons
aquae salientis in vitam aeternam [(Joan. IV)]
.
Naason autem genuit Salmon. [(Hieron.)]
Ipse est
Naason princeps tribus Juda, sicut in Numeris legimus [(Num. II)] .
Jesse autem genuit David regem. Regem dicit David,
non quod ipse solus in ista genealogia regum
fuerit positus, cum ab ipso usque ad transmigrationem
Babylonis qui scribuntur regnaverint, sed quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.