PL 107, col. 742
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
ab omnibus peccatis suis, quae operatus est,
et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium
et justitiam, vita vivet, et non morietur, omnium
peccatorum ejus, quae operatus est, non recordabor [(Ezech. XVIII, XXXIII)]
.
Et in Evangelio ipse ad paralyticum
ait: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata
tua [(Matth. IX)]
.
Amon fidelis sive nutricius, ille est
de quo dicit Psalmista: Fidelis Dominus in omnibus
verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis [(Psal. CXLIV)]
.
Fidelis autem inde dicitur, quia ejus
sunt promissa semper vera, quae in utramvis sint
partem, speranda sunt pariter et pavescenda. Quomodo
ergo nutricius sit, ostendit ipse, dicens ad
urbem peccatricem: Jerusalem, Jerusalem, quae
occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt,
quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? [(Matth. XXIII.)]
Josias, qui interpretatur ubi est
incensum Domini, vel in quo est incensum Domini,
vel Domini salus, illum significat de quo in Evangelio
scriptum est, fugit in montem solus orare [(Matth XIV; Luc IX)]
.
Et item de eo dicit: factus est
in agoniam, et prolixius orabat [(Luc. XXII)]
.
Quod
vero incensum orationem significet, Psalmista testatur
dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in
conspectu tuo [(Psal. CXL)]
.
Quis autem sit Domini
salus Isaias ex persona Domini loquens, ostendit dicens: Terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores
ejus sicut haec interibunt; salus autem mea
in sempiternum erit
[(Isa. LI)]
;
ille utique qui, angelo
teste, salvum faciet populum suum a peccatis eorum [(Matth. I)]
.
Jechonias, praeparans, sive praeparatio
dicit; et illum significat de quo Isaias ait: In novissimis
diebus erit praeparatus mons domus Domini
in vertice montium, et elevabitur super colles, et confluent
ad eum omnes gentes [(Isai. II)]
.
Et ipse in
Evangelio discipulis suis ait: Si abiero, et praeparavero
vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad
meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis [(Joan. XIV)]
.
Notandum autem, quod si Joakim et Joachin distinguantur,
id est, pater et filius, prior Domini resurrectio,
sequens Domini praeparatio dicitur, quae utraque
Domino Christo bene conveniunt, quia ipse est,
qui secundum prophetarum dicta, et secundum promissionem
suam, tertia die a mortuis resurrexit,
nos a peccatorum morte resurgere fecit, et in die
judicii omnes electos suos generaliter resuscitans,
ad regnum invitat aeternum, dicens: Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi [(Matth. XXV)]
.
Salathiel, in Latinum
transfertur petitio mea Deus, et nulli hoc congruentius
quam Redemptori nostro convenit, qui
Patrem pro discipulis suis petens, taliter locutus
est: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti
mihi, ut sint unum, sicut et nos [(Joan. XVII)]
.
Et
ut effectum deprecandi ostenderet, paulo post subdidit,
dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et
pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut om
nes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi