PL 107, col. 746
Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
pandit, et ipsi perfecto virtutum cursu, in quo quod
non videmus sperantes per patientiam exspectamus,
sub ejusdem (ut dictum est) numeri sacramento,
post siccatum Christo duce Lethi fluvium, promissa
patriae coelestis perveniemus ad regna.
[(August.)] Verum ad istam mortalitatem nobiscum
participandam, quia descendentem voluit significare
Matthaeus, ideo et ipsas generationes ab Abraham
usque ad Joseph, et usque ad ipsius Christi nativitatem
descendendo commemoravit ab initio Evangelii
sui; Lucas autem non ab initio Evangelii sui,
sed a baptismo Christi generationes narrat, nec descendendo,
sed ascendendo, tanquam sacerdotem in
expiandis peccatis magis assignans, ubi eum vox de
coelo declaravit, ubi testimonium Joannes ipsi perhibuit,
dicens: Ecce qui tollit peccata mundi [(Joan. I)]
.
Ascendendo autem transit ad Abraham, et pervenit
ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito
et adoptionis originem ipse suscepit, quia per
adoptionem efficimur filii Dei, credendo in Filium
Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei potius
propter nos filius hominis factus est. Satis autem
demonstravit non se ideo dixisse Joseph filium Heli,
quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus,
cum et ipsum Adam filium Dei dixit, cum sit
factus a Deo, sed per gratiam, quam postea peccando
amisit, tanquam filius in Paradiso constitutus sit.
Quapropter in generationibus Matthaei significatur
nostrorum peccatorum susceptio a Domino Christo;
in generationibus autem Lucae significatur abolitio
nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas
ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim
dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in imsimilitudinem
carnis peccati [(Rom. VIII)]
,
haec est susceptio
peccatorum; quod autem addidit: Ut de peccato
damnaret peccatum in carne [(Ibid.)]
,
haec est expiatio
peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per
Salomonem descendit, in cujus matre ille peccavit:
Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per
quem prophetam Deus peccatum illius expiavit.
Ipse quoque numerus quem Lucas exsequitur, certissime
prorsus abolitionem indicat peccatorum. Quia
enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non
est utique conjuncta iniquitatibus hominum, quas in
sua carne suscepit, ideo numerus penes Matthaeum,
excepto Christo, est quadragenarius; quia vero justitiae
suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato
purgatosque conjungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino unus Spiritus est
[(I Cor.
VI)]
,
ideo in eo numero qui est penes Lucam, et ipse
Christus a quo incipit enumeratio, et Deus ad quem
pervenit, connumerantur, et fit numerus septuaginta
septem, quo significantur omnium prorsus remissio,
et abolitio peccatorum, quam etiam ipse Dominus
per hujus numeri mysterium evidenter expressit,
dicens remittendum esse peccanti non solum septies,
sed etiam septuagies septies [(Matth. XVIII)]
.
Nec frustra
iste numerus ad peccatorum omnium pertinet