PL 107, col. 749

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Quomodo Joseph cum crimen celat uxoris justus
dicitur? Illa quippe justitia Joseph justus erat,
quae ante Dominum justitia est, quae aliena a misericordia
non est, quae ex mentis simplicitate formatur,
quae gratiae concordat et ex fide est. [(Orig.)] Non
illa quae apud homines falso justitia dicitur, et vel ex
affectu humani favoris simulate profertur vel a crudelitate
animi prolata sine discretione exercetur.
Igitur erat in verbo justus, in facto justus, in legis
consummatione, justus in initio gratiae. Ideo eam
dimittere volebat quoniam virtutem mysterii et sacramentum
quoddam magnificum in eadem cognoscebat,
cui adproximare sese indignum aestimabat.
Nam et in Isaia legerat virginem de domo David esse
concepturam et parituram Dominum, de qua etiam

domo noverat genus duxisse Mariam, atque ideo
non diffidebat in ea prophetiam hanc implendam
esse. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem
rem, quaerebat se longe facere, sicut et beatus
Petrus, Domino se humilians aiebat: Recede a me,
Domine, quoniam homo peccator sum [(Luc. V)]
. [(Beda.)]
Sed si sic eam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem
et illa sponsa pareret, nimirum pauci essent qui
eam virginem et non potius autumarent esse meretricem.
Unde consilium Joseph repente consilio meliore
mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae
famam ipse eam celebrato nuptiarum convivio conjugem
acciperet, et castam perpetuo custodiret. Maluit
namque Dominus aliquos modum suae generationis
ignorare, quam castitatem infamare genitricis.
Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in
somnis apparuit ei dicens. [(Greg.)]
Sciendum est quia
in duobus modis locutio divina distinguitur; aut per
semetipsum namque Dominus loquitur, aut per creaturam
angelicam ejus ad nos verba formantur. Sed
cum per semetipsum loquitur, sola nobis vi internae
inspirationis aperitur. Et de verbo ejus sine verbis
ac syllabis cor docetur, quod auditum aperit et habere
sonitum nescit, sicut legitur in Actis apostolicis,
quod Spiritus sanctus Philippo dixerit: Adjunge
te ad currum. Et cum ad evocandum Petrum timentes
Dominum milites Cornelius direxisset, in
mente proculdubio a Spiritu Petrus audivit: Ecce
tres viri quaerunt te [(Act. X)]
.
Cum vero per angelum
Dominus voluntatem suam indicat, aliquando eam

verbis sine ulla imagine demonstrat, sicut Domino
dicente: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius
tuus clarificet te [(Joan. XI)]
,
protinus respondetur, clarificavi, et iterum clarificabo.
Aliquando rebus
sine verbis, sicut et Ezechiel electri speciem vidit in
medio ignis [(Ezech. I)] , quod significat incarnationem
Christi. Electrum quippe ex auri argentique
metallo miscetur, in qua permistione argentum
quidem clarius redditur, sed tamen fulgor auri temperatur.
Quid ergo in electro nisi mediator Dei et
hominum demonstratur, qui dum in semetipso divinam
humanamque naturam composuit, et humanam
per Deitatem clariorem reddidit, et divinam per humanitatem
nostris aspectibus temperavit. Aliquando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.