PL 107, col. 755

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Zabulon; sub Herode rege, qui primus de alienigenis
in gente Judaeorum rex fuit, principatum semper,
usque ad illud tempus de propria eorum gente tenentibus,
juxta illud, quod Jacob patriarcha olim
ipsis praedixerat: Non auferetur, inquit, sceptrum
de Juda, et duic de femoribus ejus, donec veniet qui
mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium [(Gen.
XLIX)]
.
Fuit autem hic Herodes filius cujusdam Antipatris,
paternum genus ex Idumaeorum gente, ex Arabum
vero materni sanguinis originem ducebat. A
Romanis quoque et Augusto potestatem regni in Judaeis
accipiens, postquam Hircanus, pontifex eorum a
Parthis captus et translatus est. Notandum autem
quod sicut Abraham, cui Christus promissus est,
quadragesimo secundo anno Nini primi regis Assyriorum

natus est, ita Christus quadragesimo secundo
anno Augusti Caesaris, qui primus monarchiam
tenuit, emenso, natus est. Nec hoc vacat a mysterio;
concordat enim in numero nativitas patriarchae ac
Salvatoris nostri, et ordo genealogiae inter ipsos per
evangelistam Matthaeum enumeratae. Nec onerosum
debet esse lectori, si res mirandae quae temporibus
Augusti in testimonium adventus Salvatoris nostri
exstiterunt breviter commemorentur.
Nam cum primo, C. Caesare avunculo suo interfecto,
ex Apollonia rediens, Urbem ingrederetur hora
circiter diei tertia, repente lucido ac puro et sereno
coelo circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis
ambit, quasi eum unum ac potentissimum in hoc
mundo solumque clarissimum in orbe monstraret,

cujus tempore venturus esset ad sanctae Trinitatis fidem
praedicandam, qui ipsum solem solus mundumque
totum et fecisset et regeret. Quod autem Augustus
triginta millia servorum dominis reddidit, et
sex millia quorum domini non exstabant in crucem
egit, significat eum ipsis temporibus venturum, cujus
servituti quicunque se rite manciparent, et digne
in sanctae Trinitatis fide operantes decalogum
legis implerent, in aeternum ipsi per Domini sui gratiam
viverent, illos vero qui, ejus dominatum spernentes,
per sex aetates hujus saeculi, variis vitiis se
implicantes, aberraverunt, perpetuo cruciatu omnes
esse puniendos. Hoc vero quod Augusto Urbem ingresso
in perpetuum illi tribunitia potestas manere

a senatu decretum est, et his diebus trans Tiberim,
e taberna meritoria fontem olei terra exundavit, ac
per totum diem largissimo rivo fluxit, quid evidentius
in eo significatur, quam quod Christo mundum
intrante (de quo scriptum est: Terra germinet Salvatorem
et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni
ejus non erit finis ), per totum diem, hoc est per
omne tempus Romani imperii, imo usque ad finem
mundi a Christo Christianos fieri, unctos ab uncto,
et ipsos de meritoria taberna, hoc est, de hospita
largaque Ecclesia, affluenter et incessabiliter processuros.
Illud quoque quod Augustus legiones suas ad
tutamen orbis terrarum distribuisset, ovansque omnia
superiora populorum debita donanda, litterarum
etiam monumentis abolitis, censuisset, significat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.